Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)
IC miles circumstantiae generant, vermes, ex organismo exterminat. Nec eximius, quem simile tractamen, in educationem moralem exerit, influxus nos latebit, si grave, quo infarctus abdominales, circuli lentor in characterem influunt dominium, digne pensitemus. Cura infantum diaetetica. §. 20* Quae in recens nato viget, vita, prima praecipue aetatis suae periodo, continuantem solum refert generationem et evolutionem, quae proin ne in opere suo turbetur, attendendum, convenit hinc praecipue ugque circiter anni primi dimidium quies, et somnus frequentior. — Ut aequabilis et successiva omnium systematum, et organorum producatur evolutio, omnes quae huic obstarent turbae, et impedimenta removeantur, inhibeatur tamen precox organismi, praecipue facultatum vitae altio- is exstimulatio, et maturitas. Quibus per decursum vitae exponitur, infans potentiis nocentibus, influxibus variis externis adsvescatur, major sic in organismo tenero in has renisus, minor erga nocivos earum influxus evigilabit receptivitas, minus ab his detrimentum. §. 21. Quotidiana corporis totius, ope aquae prius tepidae, tum frigidae, mane, jam sexta aetatis hebdomada inchoanda ablutio, tonicum nervorum et integumentorum communium praestantissimum, hinc et adfectionum nervosarum, catarrhi, rheumatismi prophylacticum effi- cacissimum, quo et scopo quotidiana in aere libero commoratio, non exiguam contribuit symbolam. Mundities debite colenda, quo aeris frequens ope ventillationis de- puratio, vestitus et lectisterniorum repetita permutatio, non immerito referuntur. Qui per continuam, cum natura externa colluctationem inducitur, virium langvor, benigna somni refocillatur efficientia, somnus proin aetati te-