Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
drargyro praeferendum censent, alii autem inefficax invenerunt. Omnibus tamen, quae hucusque circa vim ejusdem syphilidi renitentem innotuerunt, inter se comparatis, probabile evadrt, Aurum in iis praeprimis casibus luis adhibendum esse, ubi morbus protractus, per curam perverse, vel incaute institutam, vel per abusum Hydrargyri, a forma sua originaria aberravit, et in cachexiam mercurialem magis nititur Cut igitur plus forsan cachexiae mercuriali, quam venereae renitatur. Hartmann). Praeter hoc ubi aegri constitutio usui Mercurii repugnat, aut vita in systemate praecipue arterioso multum depraes- sa est, indicatur Aurum. His autem in casibus symptomata morbi ab initio saepe augentur, ast serius cum ipso morbo tolluntur. III. Scrophulae, cui morbo primum per Lalonette opponebatur, sed in unione cum ferro, et aliis remediis antiscro- phulosis; unde dubium ortum est, an non solis his additamentis , sanatio morbi adscribenda sit. Per experimenta tamen recentiorum vis Auri cachexiae memoratae contraria extra dubium posita est. Convenit scrophulis praecipue torpidis, ubi systema vasorum excitandum.