Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
9 et toti vitae plasticae stimulus addendus est. Convenit praeterea fructibus hujus morbi infaustis, tabi meseraicae, claudicationi spontaneae, fungo articulorum; praesertim si per usum Mercurialium protractum, cachexia, adplicationem eorundem ulteriorem vetans, orta fuit. Optimum saepe effectum praestat in scrophulis feminarum cum turbis menstruorum, infarctibus atque desorgani- sationibus uteri et ovariorum inde oriundis, conjunctis. Grotzner steatoma scrophulosum capitis usu Auri resolutum nobis refert. IV. Hydrops anasarca, ascites, et hy- drothorax, ex languore systematis lymphatici emergens, vel scarlatinam in- sequens (Chrestien , Dela jield, Niel, fVeiidty. Grötzner Aurum muriaticum natronatum in hydrope inveterato, abusu spirituosorum producto, et cum in- duratione hepatis conjuncto, remediis aliis diureticis prius incassum tentatis, optimo cum effectu exhibuit. Effectus quidem boni primum post spatium 4 — 6 hebdomadarum conspicui reddebantur, sed induratio hepatis simul solvebatur. V. S c i r r h u s et cancer, quod malum uterum devastans liestring, et aliqui medici hispanici usu Auri sanatum con-