Goldberger, Adolphus: Dissertatio inauguralis medico-pharmacologica de auro ejusque praeparatis (Vindobonae, 1830)
7 per suppurationem benignam extra limites organismi ejiciuntur, corpusque vivum reparatis deperditis in integrum restituitur. Dosi majori adhibitum orgasmum, congestiones , cardialgiam, colicam, vomitum, diarrhoeam, febrim validam, inflammationes variorum organorum, spasmos, convulsiones, sudorem frigidum extremitatum cum maxima debilitate atque dedolatione, et ingenti anxietate et inquietudine, ac tandem mortem producit CFried. Hoffmann• Plenk). Externe adhibitum effectum exerit causticum mitiorem. Venis injectum respiratione sublata citissime mortem adfert COr- filla). Morbi, in quibus Aurum ejusque praeparata hucusque adhibita sunt, sequentes praecipue commemorari merentur: I. Morbi systematis nervosi chronici, uti hypochondria, melancholia, amentia, spasmi, convulsiones, paralyses, contra quos medici veteres Aurum cffica- cissimum praedicarunt, quin tamen laudes hae experientia recentiorum confirmatae fuerint. II. Syphilis, contra quamChrestien, van Mons, Niel, et multi alii Aurum Hy-