Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
TO Archi-Dioecesano die 22-a Decembris 1846. Nro 2088. praescripta est norma , etiam apud Docentes observabitur. a) Census lecticalis et deputata cujuscunque nominis inter discedentem et succedentem dividuntur juxta tempus praestiti et praestandi servitii. Ubi contractus seu statutum dioecesanum viget , a 1-a Januarii ; ubi vero contractus per aversionem factus obtinet , a termino per eum stipulato. b) Fructus, cujuscunque demum spéciéi sint, seu vernales , seu autumnales sessionis aut hortorum extravillanorum dividuntur pro ratione teinporis praestiti servitii, utrobique ab insemiuatione computandi; semine seminanti in natura semper prius restitutö atque expensis culturae et aliis, si quae fuissent, in eadem proportione per condividentes ex aequo supportandis. c) Falcastra, item vervacta, in quantum poscentibus circumstantiis nefors autumnali vei vernali semine inseminarentur , naturam autumnalis aut vernalis inseminaturae retinent divisionepro ratione temporis ab inseminatione computandi faciendá. d) Foenum dividetur inter discedentem et succedentem etiam pro ratione temporis a 1-a Januarii calculandi; babitá tamen ratione falcaturae, collectionis et invecturae , si nempe percipiens in haec sumptus facere debuit, nec communitas paratum foenum aut dictos labores praestitit. e) Vinum seu in vineis seu in hortis domesticis procreatum pariter dividitur juxta tempus praestiti servitii calculö a 1-a Januarii factö cum onere suintus in culturam vinearum et hortorum domesticorum nec non in vindemiationem factos in congrua portioné supportaudi. f) Obventiones scholares divisioni non subsunt. g) Missarum perpetuarum ceu certis determinatisque diebus affixarum stipendia, Docentem qua Ecclesiae Cantorem vei Aedituum respicientia, ille habebit, qui diebus illis fungebatur. Heis determinationibus non obstantibus possent interdum in applicatione earum dissidia enasci, quibus tamen facillime viam praecludet mutua charitas et pacis stádium, Ecclesiae charitatis ministris plurimum conveniens. XXIY. Quum leges növel lares anni 1868. in specie artic. 53. nihil (le eo decidant, quid agendum sit, ubi aliquis in articulo mortis ad sinum Ecclesiae Catholicae recipi optans pro casu proxime subsecuturae mortis desiderium obtinendae catholicae sepulturae enunciat: quidam Districtus orat concernenti locő gressus figi, ut rescriptum regulae et tutelae instar inserviturum edatur, quum Curati Catholici ab acatliolicis ministris occasione similium casuum multis impetitionibus lacessantur. Quod statutum haec habét : In articulo mortis converti volens ad profitendam sanctam fidem — sine omni receptionis ad coetum catholicorum cerimonia — admittatur, sacramentorumque ultro particeps reddatur.