Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 97 — Sic spiritualibus sanctorum cotnmunionis bonis potitus, id quod principale fuerat , asse­cutus est. Quodsi modus dein ipsi suppetit , binas insiuuationes in praesentia duorum testium — quae lege civili praescribuntur—faciendi: faciat, ut etiam coram civili potestate pro catbolico babeatur. Quodsi vero id fieri nequiret : in potestate nostra situm non erit stringere magistratuin ci­vilem ministrosque religionis illius , cui neopbyta prius adscriptus fuerat , ut eum pro catbolico habeant. Vift facti autem publicos hoc fine actus suscipere , nec prudentia (jus et commoda Eccle­siae pro contrariis casibus servari jubens) suadet, nec ulla subversatur necessitas. Quareetiamsi ultimavoluntas cujusvis hominis, praesertim dum inextremis egerat enunciata, sancta esse debeat, et licet quivis per conversionem catholicus factus cunctorum ecclesiasticorum catho­lici bominis jurium particeps fieri censeatur, consequenter merito exigere possit, ut morte subsecuta more catholicorum et cum benedictione Ecclesiae sepeliatur nihilominus , ubi gravissimae causae contrarium suadent, quinimo urgent, tali neoconversi postulato anxie inhaerendum non erit. Con­versio enim est actus internus aniini, qui emolumeutis spiritualibus non frustrabitur, etsi externae cerimoniae negligantur. Quapropter si quis in articulo mortis ad veritatem conversus ritu catholicö sepeliri desideret : catholica ejus sepultura, nisi fors ilii, quorum ea;n impedire interest , consen­tiant vei saltim non adversentur, violente urgenda vei praestanda haud erit. Factö contrariö tumul­tibus et scandalis occasio praeberetur, quae provocare nec prudens nec licitum est. XXY. Interest scire, quidnam Ecclesia catliolica a catholicis matrimonium cum alius religionis cliristianae persona inire optantibus desideret, ut di­spensationis in cultus disparitate per S. Sedem poutificiam ílari permissae participes reddi et cum benedictione sacerdotali matrimonium inire pos­sint; — utique nonnisi ibi, ubi sperari potest, eos serio agentes conditio­nibus postulatis satisfacere et posse et velle. Mixta matrimonia non solum ob periclitatam in eis succrescentis sobolis in sancta religione educationem per Ecciesiam semper reprobata et pro illicitis declarata fuerant, sed etiam ob instans indifferentismi — communione in rebus divinis fota — generandi et promovendi, impendensque ca­tholico conjugi aversionis a sancta fide periculum. Quare dum apostolica sedes mixta ejusmodi matrimonia (utique semper gravissimis dun­taxat de caúsis) admitti posse enunciavit : id nonnisi expressa sub conditione de praemittendis opportunis cautionibus fecit, quae sunt : promissio de universa utriusque sexus prole in sanctitate catholicae religionis omnino educanda, porro de amovendo perversionis periculo a conjuge catholico, et de conversione acatholicae partis per conjugem catholicum pro viribus procuranda; omnis autem promissio de tribus his conditionibus talis sit, quae in pactum deducta morale funda­mentum praebeat prudentis exspectationis, eam reipsa effectui dátum iri. 13

Next

/
Oldalképek
Tartalom