Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 95 — nemo sane diffitebitur. Ubi vero haec necessitas quotidianis eventibus luculente se exhibens nos' urget : non est opus dicere spontanea quoque sacrificia ferenda esse. Nec nimia haec sunt; pauci enim höc titulö novi sumtus exsurgunt, qüum Congregationes illae passim tunc serventur, dum se­cus quoque autumnalis Docentium congressio ab aevo locum babét. Sic v. gr. Unió Docentium re­gionis Bács-Tibiscanae, (Districtus Y. A. Diaconales Ó-Becse, Zenta, Topolya complectens,) gene­ralem suam congregationem unö anno in uno horum trium Districtuum, aliö annő in alio , tertiö annö in tertio eorum recte die illa asservat, qua ibidem ab antiquo congregatio autumnalis Do­centium celebratur. Sic Bács- Kúla-ensis regionis Unió habét suam congregationem unö annö in Districtu Bács, aliö annö in Districtu Kúla, semper die et loco, queis secus illorum Districtuum au­tumnalis congregatio adunatur. Et sic porro. Heis perpensis, et consideratö eö, quod frequentiores Docentium ac Sacerdotum congregationes in aliis Europae regnis pro necessariis cognitae fuerint. sic v. g. in Belgio, ubi legetenus quövis auni quandrante per duos dies asservari, et iis omnes Do­-centes interesse debent; consideratö porro eö, quod Uniones Docentium acatholicorum continuos sat streperose asservare soleant Conventus : amore certe vocationis nostrae veheinentius nos impellen­te optare debemus, ut etiam pro re catholica höc titulö quid praestetur. Sumptuum in communia prandía cum parsimonia laudabiliter impensorum exempla nou defuere hucdutn, certe nec deinceps deerunt. — Alioquin tale est hoc genus sacrificii, quale secus quoque per cursum anni (pro finibus quando­que minus gravibus) iterato praestari sólet. Qui vult flnem sanctum et cum laeto omnis operati­onis nostrae pastoralis successu intimé nexum, média quoque ut velit necesse censetur. — Archi­episcopus tamen nil in hac re praecipere sive vult, sive potest; sed eo május jus habét desiderium ardens hoc obtutu exprimendi, quö magis ipse quoque — summö rei scholaris momentö impulsus necesse censuit, eam maximis saepe sumtibus, (qui nonnullis annis usque ad 40 — 60 mille florenos exsurrexerunt), e propria penu procurandi. XXIII. Optatur indicari clavis determinata et certa, juxta quam beueficia et proventus officiis Docentum in scliolis catliolicis adnexa post mortem eorum inter viduam, administratorem temporarium, successorem­que partiendi veniunt. Quoad proventus Docentum occasione mutationum quomodo dividendos sequentia statu­untur : 1-o Mortuö Ludimagiströ vidua ejus in sensu §-i 140. legis 38-aeanno 1868. latae haec disponentis : „A tanító halála esetén özvegye és árvái a halálozás napjától számítandó fél évig az egész fizetést és lakást élvezik," cuncta officii beueficia dimidiö annö retinebit, cum obligatione tamen supplentem interea servandi. 2-o In casu mutationis proventus feriis autumnalibus obvenientes ille habebit , qui decur­.su anni scholastici munere fungebatur. 3-o Quoad dirisionem proventuum inter discedentem et succedentem eadem, quae pro Cle-

Next

/
Oldalképek
Tartalom