Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 94 — 1. Ubi V.-A.-Diaconi inter Docentes (una nobiscum nil hurnani alienum a se passos) charí­tatis vincula (ob causas discordiarum caeteris mortalibus communes) laxari advertent, satagent fontem mali cognoscere et pro posse removere, dissidentes ad concordiae tramitem reducere. De gravioribus in bac linea casibus scholarum Inspectori Archidioecesano specialem informationem substernent. 2. Dum debitae obedientiae ac reverentiae officium per quosdam Docentes negligi V.-A.­Diaconi advertent, mali principiis obstabunt; specialem autem informationem de majoris momenti rxerrationibus exhibebunt. 3. Ne circa paschalem confessionem tepor in ullo Docente invalescat: adlaborabunt Parochi, ut dum scholaris juventus devotioni paschali vacat, adsint etiam Confessarii aliuude expetiti simulve monebunt cum omni charitate Docentes, hanc fore optimam officio suo paschali satisfa­ciendi occasionem. Quoad speciales graviores casus speciális iuformatio praestetur. XX. Queritur quidam Districtus, quod Docentes themata assignata elabo­rare negligant. Themata elucubrata ante congressiones praesentanda sunt officio parochiali, quod illa. officio Vice-Archi-Diaconali transponit. Qui praevie id non praestarent : neglecta supplere jube­;tntur. Nec enim facile obtinebunt a laboré tali exsequendo dispensationem. — Magná autem laude digni erunt Sacerdotes districtuales, qui ad animandos Docentes et practice exhibendam cate~ chismi pueris recte proponendi methodum catecheticas exercitation es in autumnalibus congregatio­nibus asservaverint. XXI. Conqueritur Districtus unus, quod Docentes ad congregationes au­tunmales baud ordinate coinpareant, niedelamve petit. Obligatio Docentium pro autumnalibus congregationibus comparendi, est evidens : utpote­civilibus ac ecclesiasticis statutis nixa. Communitates provocandae sunt, ut — pro recepto hucdum more — iis de curru provideant. Parochi autem suo exemplo animum ad comparendum addant, praevie solliciti de tollendis impedimentis, quae Docentes ab adeundis congregationibus deterrerfr possent. Tanto vero magis urgeri debet eorum comparitio, quanto impensius recentissimi ministe­riales ordines aconfessionalium quoque scholarum docentibus inculcant, ut cougressiones tales ser­vare, adire non negligant. XXII. Ut Uniones Docentium regionariae et dioecesana suas Congrega­tiones non omni anno liabeant sicque multis sumtibus parcatur, postulat unus Districtus. Quod Uniones Docentium non modo utiles, sed et in praesenti rerum situ necessariae sint,

Next

/
Oldalképek
Tartalom