Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 93 — ut proles suas ad eas diligenter mittant. Stabilianturtempus, locus, docens, ac ratio institutionis; absentes notentur, negligentes locali magistratui indicentur. Nec ab adhibendis cunctis frequentationis procurandae niediis cessetur, donec optatus fructus obtineatur. XYIII. Novain elementáris cateeliismi editionem optat quidam Districtus; — altér pro qualíbet classe distinctum desiderat catecliismi libellum; — tertius denique petit coarctari materiam pro tertia classe defixam, unum pro 4. 5. 6. classe parvi catecliismi libellum sufficere putat, utileque fore autumat, ut quaestiones tractandae pro qualibet scliolarium classe designentur. In operato, quod Episcoporum Hungáriáé auctoritate per Societatera S. Stephani procusum. habetur, modus cum catechismo per classes procedendi satis indicatus habetur. In illó tamen nonnisi generális regula dari poterat, propter diversas diversarum scholarum circumstantias, quae variis locorum vicibus conformiter, prout docentibus universim ita catechetis speciatim, liberam quasdam materias (adminus per tempus) constringendi facultatem relinquunt , ast simul obligationem imponunt prudenti oeconomia sectata scopum praeflxum prosequendi. — Novorum libellorum editio in qualibet librorum scholasticorum specie, sed vei maximé in catechetico genere providentissimam circumspectionem deposcit. — Habemus elementarem catechisinum; ex eo facile est segregare quaestiones in I. et II. classe adhibendas. Adest parvus catechismus; ex eo quaestiones pro III. et IY. classe facile seliget juxta locorum opportunitatem catecheta. Locoru m et scholarum circumstantiae adeo variant, (spectatis scilicet variis lingvis vernaculis, frequentationis item annuae terminó, et praeviá cultura prolium), ut his universali quodam schemate adaequate prospicere omnino haud sit possibile. Sed quilibet cordatus catecheta mutuö consensu cum locali directore juxta normám in operato episcopali praeíixam stúdiósé examinabit, quid teste sua quoque experientiá fructuose cum scholaribus suis pertractare, quas qaestiones in qualibet classe perstringere possit. Quö rite perpensö, seriem quaestionum electarum in elencho exhibebit scholarum Inspectori dioecesano; necessarias ab eo monitiones obtenturus. Ast libellos , qui jam adsunt et bene adhiberi possunt, rejicere, alios in novis editionibus instabiles reddere : foret provisio, quae scopo catecheticae institutionis stabilibus libris in usu prolium et familiarum relictis eximie promovendo , harmonicae institutionis uniformitati et justae parsimoniae apud pauperos scholares prudenter sectandae ex aequo repugnaret. Quodsi Episcopi in edendorum catechismi et biblicae históriáé libellorum forma quidpiam pro universa Ecclesia hungara, (in quod omnis circa praesens negotium provisio semper intendere debet,) determinaverint ; id subin utiliter vitae dabitur. Omnes tamen particulares in re dispositi•ones sublimi scopo fors plus officerent quam prodessent. XIX. Ad quaedam petita quoad Docentes e variis Districtibus scriptő oreque proposita sic decernitur :