Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 89 homonymae familiae plures, proin et eodem nomine et cognomine pollentes personae non unae vivunt, per distinctissimam indagationem in parentum nomina, domicilii numerum etc. fotam; — 2) ubi porro moris est nomina ludibriosa hominibus indere eosque passim talibus compellare, ibi per quaestiones nunquam negligendas de vero concernentium familiae nomine. b) Eecte comperta nomina recte inscribautur; neque id properanter et perfunctorie fiat. Pro recta indicatione nominum cavere debent : a) apud baptisatos : patrini et obstetrix, cujus nomen posthac, (prout hoc novi statuti instar puncto VIII. enunciatum fűit,) rubricae observa­tionum semper inferendum erit; — b) apud defunctos : concernentis familiae membra; — c) apud matrimonio iunctos autem : testes, qui matrimonio assistunt. Ne autem ulla inscriptio matricularis emaneat, serio iniungitur, ut omnes inscriptiones illico occasione functionum vei in ipsam originalem matriculam vei in distinctum librum sic dictum rapularem, nunquam autem ad volatilia chartarum frusta facile dispergenda et peritura fiant. X. Quomodo sacerdotis commissá apostasiá uxorem ducentis vei apo­statae conjugis durante prioris matrimonii vinculő ad aliud conjugium ci­viliter validum, sed ecclesiastice invalidum convolantis proles matriculae baptisatorum inscribantur : an ceu legitiinae vei illegitimae ? Ordines pro universa dioecesi edi orat unus districtus. Inscriptio prolium e matrimoniis memoratis et similibus coram foro civili quidem validis, coram ecclesia autem nullis et invalidis, progenitarum ad praepedienda graviora mala, tali ratione praesuscipi debebit, ne sive principiis Ecclesiae catholicae, sive civilibus talium prolium juribus praejudicetur. Quare omnes rubricas debite explere oportet, exceptis tamen illis, quae de legitiini­tate et illegitimitate sonant; in quibus non notetur per expressum an proles sit legitima vei ille­gitima, sed verba „ V i d e rubricam Observationum" inferantur. In rubrica autem „Observationum" status rei clare describatur v. g. „proles haec e matrimonio nonnisi civiliter valido patris v. g. impedimento ordinis, vei matris impedimento liga­minis etc. obnoxiorum nata, civilibus legitimatis juribus pollet." Quod autem ad educationem prolium talium adtinet : omni meliore modő duplicatöque zelő agendum erit, ut illae in salutifera catholica fide serventur et firmentur. XI. Circa census lecticales, paroclio a íidelibus ordinarie in terrae fructi­bas debitos, in plurimis quidem parocliiis (exponente unő Districtu) viget contractus ille, qui dioecesanus audit; illos niliilominus multis in locis ii duntaxat pendunt, qui agros possident; qui autem talibus carent, cen­sum dictum in aere parato et justo minőre summa persolvunt. Saepe altercationes enascuntur de eo : quis dici possit agros possidere? quis 12

Next

/
Oldalképek
Tartalom