Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
- 90 — non? POITO filii uxorati in domo parentum habitantes, etsi notabiles fnndos habeant, denegant lecticalem censum in natura ideo, quia terrae ipsorum in libro funduali nominibus suis adscriptae nondum habentur. — üuare inviatio pro talibus casibus petitur. Contractus dioecesanus inter acta Conferentiarum anni 1872. sub Nr. XII. per extensum pro observantia publicatus nullura inter conjugatos, sive habeant fundos, sive talibus careant, discrimen admittit; sed generatim statuit, praestationes höc titulö a singulo conjugum pari — sine exceptione — pendendas esse. Consuetudo igitur generáli huicce regulae contraria — nisi assensu Ordinariatus, post officiosam pertractationeiu in singulo casu e gravibus duntaxat causis fovendaiu, firinata fuerit — pro a b u s u declaratur, posthac, quantum fieri licebit, abrogando. XII. Lecticalia a fidelibus nimis negligenter pendi et paroclios saepe ad odiosam exsecutionem a civili jurisdictione petendain adigi, ast nec banc semper optatő successu coronari, exponens Districtus unus orat modum inveniri sibique indicari, quo paroclű obyentiones suas sine litibus et odioső civilis magistratus interventu rite accipiant. üubio caret singula conjugatorum paria in parochiis, in quibus contractus, quem dioecesanum diciraus, viget , ad solvendos lecticales census , nisi impossibilitas adsit , omnino obiigari. Bene igitur s. Curiones faciunt, dum eosdem pendendos curare omni meliore modo student. Ad id eniin etiam vi juramenti, quod occasione capessitae parocbiae nuncuparunt, obstringuntur. Beneficium respectu sacri officii eidem juncti et stabilitatem suam ex ipso recipientis integrum servandum est; nec talia admitti aut tolerari possunt, quae juribus parocbiae quöquő modö derogarent. Quo graviores autem circa exigendas lecticales praestationes hoc cumprimis tempore subversantur difficultates, eo majori prudentia et circumspectione opus est, ne dum dictum beneficio suo debitum obsequium praestat Curio : dura exactione charitatis officium laedat, animosque fidelium saepe miserifi pressorum a se abalienet. Sollicite igitur vitanda sunt cuncta média, quae ipsum odio fidelium objicerent. Yiam magistratualis vei judicialis exsecutioms nonnisi rarissime et in solo fere maligne negati debiti pensi ingredietur. — Optiinus autem videtur modus ille hinc inde vigens , quö lecticales census per ipsius communitatis primores colliguntur et parocho consignantur. Becentissimum casum scimus, in quo unus e Juratis communitatis erga certam remunerationem — prudentissime in parte frugum reapse et in bona qualitate obtentarum assignatam — cum pleno successu id praestitit. XIII. Fratres in Districtu quodam inviari petunt, qualesnam solemnitates externas observandas habeant ad valide condendum testamentum? — et an