Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

- 75 ­avertere non valemus, scilicet novellaris legis applicatiouem 1868. 53 art. 22 §. haec disponentis: „a temetőkben a különböző vallásfelekezetek tagjai vegyesen és akadálytalanul temetkezhetnek.' XXXVII. (hmm Districtus Zentaensis justo minor sit, indulgeri petit, o, spiritualia exercitia cum vicino Districtu Ó-Becsensi simul servare queat. Yoti hujus implemento, si duo hi Districtus consenserint, nil obstat. XXXVIII. Districtus unus optat, ut ea quae circa vestes Clericorum in protocollo Conferentiarum anni praeteriti dicta fuerunt, effectui mancipentur. Dignum sane petitum. Quo magis enim Ecclesiae semper curae erat, ut ii, qui a laicoium coetu segregati et in sortem Domini vocati ad saucta tractanda singulariter deputantur , externo quoque habitu se ceu tales populo nunquam non sistant; — quöve certius est, fideles praesertim apud nos neglectu vestium sacerdotalium vei apud Clericos itinerantes usu iudebitarum et prohibi­tarum scandalisari, — quanto denique dolentius experimur, vigentes in Ecclesia, signanter vero in Archi-Dioecesi nostra ordines, non raro insuperhaberi, eo distiictius revocantur in memóriám, et accurate observari praecipiuntur ea, quae circa vestium usum tum generatim praescripta, tum vero singulariter puncto XI-o protocolli Conferentiarum anni 1871. injuncta habentur. XXXIX. Indulgeri petitur, ut minores peculü Ecclesiarum summae pro fructificatione cassae parsimoniali inferri possint. Respondet protocolli Conferentiarum auno elapso asservatarum punctum XXIX. permit­tens „ut aes Ecclesiarum, scholarum, etc. adjunctis id commendantibus cassae persimoniali infera­„tur; quo in casu tamen curandum erit, ut conventione speciali initá solito majores census pro eo „obtineantur. XL. Districtus quidam optat, ut piarum fundationum, (crucum, statuarum, etc.) census, exigui et separatim elocari nequeuntes in unum commassen­tur, in censum eloceutur et pro opportunitate in necessarias reparationes conyertantur. Natura et scopus piarum fundationum generatim id postulant, ut capitalis summa pro do­tatione certae cujusdam crucis aut statuae, etc., per fundatorem destinata semper in evidentia serve­tur, et quö annui ejusdem census fundatoris intentioni conformiter in praescriptum finem converti possint, a piis fundationibus in alios fines factis distinctim administretur. 10*

Next

/
Oldalképek
Tartalom