Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
76 — Bonae huic consuetudini, quae in Archi-Dioecesi semper observata fűit, porro quoque tanto magis inbaerendum erit, quod censuum e piis fuudationibus annue redundantium commassationem ipsa, quae in manipulandis peculiis inommisse requiritur, exactitudo vix admittat. Congruit autem illi , ut p iarum fundationum census quantumcunque exigui — prout jam in Conferentiarum anni praeteriti protocollo sub Nr. XXIX. diserte enunciatum fait — fructificationis causa cassae parsimoniali inferantur. LXI. Districtus unus congrua disponi petit, ut fratres Religiosi in ArclűDioecesi eleemosynas collecturi a Conventus sui Guardiano passualibus litteris provideantur. Consuetudo in Archi-Dioecesi adusque viguit, ut fratres Religiosi eleemosynas a fldelibus colligentes commendatoriis per Patrem Conventus Gruardianum provisi in Communitatibus apud loci parochum se insinuent, adaequatam de iisdern informationem suo tempó re Ordinariatui exhibere obligatum. Usus hic multis e rationibus posthac quoque ad amussim observandus est. Quare caverint Praesides Claustrorum Fratres Religiosos pro eleemosynarum collectione uuquam absque passualibus litteris exmittere; hi vero easdem loci parochis inommisse semper exhibeant. LXII. Districtus plures intuitu Sacerdotum pensione provisorum desiderant, ut si qui statui sacerdotali dedecori, damno vei praejudicio forent, suá modalitate signanter : pensionis subtractione, reclusione, etc. coerceantur, quodipsuni ad nomine tenus designatuin quemdain sacerdotein nunc jam applicari optant. Archi-Episcopus auditis eatenus fratribus congregatis , coininuni eorum postulato conformiter decidit, ut iudicatus Sacerdos actione fiscali conveniatur. Cunctis, quae Consultationis objectum constituere debebant, sic pertractatis ac per ArchiEpiscopum auditá fratruin filiorumque mente decisis, Archi-Praesul pro charitate et insigni zelo per dilectum Suum Clerum hac quoque vice palam redditis gratias referens , gregem Dominicum singulari ejusdem curae impense commendavit et faustum ad sua reditum cunctis precatus divinae benedictionis auspicem praesuleam Suam benedictionem peramanter impertitus est. Coloczae, die 16-a Octobris, 1872.