Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 74 — dominicis et festivis ita instituantur , ut matrimonia post elapsum illud tempus illico celebrari queant. Quod autem ad denunciationes diebus feriatis sub Sacro cantato hinc inde peragi solitas adtinet; quum eaedam, juxta praescriptum Concilii Tridentini, tribus diebus dominicis vei fe­stivis intra missae solemnia (: sensu Catechismi Romani parochialis:) peragi debant: ban­norum diebus feriatis susceptio pro abusu declaratur et prohibetur. XXXV. Refertur saepe eyenisse, ut dissidentes conjuges in defectu suffici­entis pro divortio causae ad coliabitandum per paroclios inviati a magi­siratualibus civilibus impetrayerint, ut yestes bonaque eorum judicialiter segregarentur, sicque indebitae eorundem secessioni fayeretur. Quid in similibus casibus s. Curio agendum kabeat? quaeritur. Rei et quaestionis momentum tunc plene intelligeretur, si speciales casus, in quibus simile quid evenerit, circumstantialiter expositi prae oculis forent. Certum est iu cunctis negotiis civili­bus fundamento sententiae Sacrae Sedis ordinandis magistratus civiles nonnisi hacce jam latá pro­cedere posse. Caeterum possunt occurrere casus v. gr. periclitatio bonorum partis unius , rectae educationis prolium, etc. in quibus, quum periculum in rnora esset , provisorie etiam ante senten­tiam Sacrae Sedis magistratus civilis fine tutandorum eorum, quae periclitantur, ad instantiam uni­us conjugis congrua disponere potest. Si tamen praeter tales casus ab eodem in praejudicium potestatis et auctoritatis Sacrarum Sedium procederetur : Sacri Curionis erit, dictum magistratum civilem congrue reflectere : et si eventus spem eluderet, rem cum adaequata adjunctorum expositione pro medela ad Ordinariatum deferre, qui id, quod suarum partium est, facere certe non negliget. XXXVI. Districtus quidam inviari petit, num Nazareni in communi coe­meterio sepeliantur ? an admittendum, ut in uno cum fidelibus ordine tumulentur? Occasione Conferentiarum anno elapso asservatarum quoad Nazarenos enunciatum fűit, in mortis casu ea circa ipsos observanda esse , quae circa notorie impoenitentes observari statüit Ecclesia. Ni igitur convertantur, etiam juxta Rituális Archi-Dioecesani diserta verba sepulturae ec­clesiasticae beneficio honorari non possunt. Quod autem depositionem ipsorum in communi coemeterio adtinet; Ecclesiae quidem disci­plina tales, qui sepultura ecclesiastica carent, in loco profano deponi jubet, et haec praxis in quan­tum fieri potest , porro quoque sustentanda est; quodsi tamen e sepultura tali gravia scandala, jurgia, detrimenta Ecclesiae et Sacerdotio instantia praetimeantur : vei inviti pati cogimur, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom