Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 60 — rationes, ne expensae per dilationem in damnuin dominii augeantur ; b) laboribusque debite peragendis intendant. His sat superque provisum est per normativam dto 24-ae Április anno 1855. Nro 690. editam Officii Archiepiscopalis instructionem, per altissimos itern ddo 29-ae Novembris anni 1808 Nro 25,650, et ddo 24-ae Januarii 1809 Nro 1201. Ordines, qui in dioecesanis ddo 19-ae április 1865 Nro 773. circularibus, erga disertam Locumtenentialis eotum Consilii provocationem, pro debita observantia publicati fuere, praesentibus autem iterato per extensum republicantur : A) „Nr. 690. Quamvis Cleri mihi divinitus crediti sortis meliorationem inter quotidianas „sollicitudines meas perinde referam; quia tamen parte ex una praevidere imo pro certo tenere „licet, concernentia dominia ceu Ecclesiarum patronatus, ad illa patronalia onera íerenda, a quibus „hactenus quoque, esto favorabiliora pro dominiis fuerint adjuncta, sensu altiorum Ordinum releva­„bantur, dehinc eo minus fore adstringenda; parte vero ex altéra posthumas Cleri Curati substan­„tias a formandis contra easdem obtutu reparandorum parochialium aedificiorum praetensionibus „immunes reddere cuperem : idcirco combinatis normalibus, quae hanc in rem a Consilio antehac „Regio Locumtenentiali Hungarico et a Camera R. H. A. editaesunt, Resolutionibus, sequentia „cum D. Yestris scopo eo communicanda censui, ut sciant quidnam a cujuscunque cathegoriae „Patrono jure deposcere possint, quid item Ipsimet praestare teneantur. Et quidem : „l-o Tenore Benignae Resolutionis Regiae per Consilium olim Locumtenentiale Hungari­„cum sub 19-a Julii 1804 vulgatae, et 1822 republicatae, atque pro stricta observantia intima­„tae, omnes generatim Parochi et Administratores, sine discrimine proventuum quos habent, sub „onere refusiouis obligantur eas, ac tales reparationes, quas secus etiam Censualistae in quarteriis „seu hospitiis, quae incolunt, ferre consveverunt, tam in propria residentia, quam et aedificiis oeco­„nomicis, uti horreis, granariis, foeni depositoriis, stabulis et curruum reclinatoriis, haris, altilium „reclusoriis, et cincturis, hisque similibus ex proprio procurare. „2-o Quantum ad reliquas residentiae sive domus parochialis reparationes attinet : hae in „sensu praecitatorum Ordinum in majores et minores dispescuntur. Ad majores reparationes refer­„tur, dum v. g. major pars muri, vei domus tecti instaurari, pavimentum cubilium et his similia „reparari debent; haec semper ad onera Juris patronatus spectant, et Patrono tempestive insinu­„anda, atque apud hunc sollicitanda sunt, ne per tardiores reparationes expensae accumulentur; „secus namque Parochus insinuationem hanc negligens onus accumulatorum sumtuum ferre tene­„bitur. Ad quod praecavendum juvabit conceptus Recursuumque dato provisorum, qui eatenus for­„mati sunt, conservare. Habitis enim ejusmodi documentis, Patrónus etiamsi majores reparationes „nefors intermitteret . nullo pacto , nullove jure substantiam discedentis vei demortui Curati „adgredi posset. „Relate vero ad minores reparationes : uti portarum, tecti, incrustationes murorum etc., „per quem ferendas, differentia institui disponitur inter Parochos ratione proventuum. Parochi „quippe, quorum proventus in annuis quingentis, vei ultra finis conscripti vei aestimati sunt, mi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom