Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 61 — „nores circa dorauni parochialem reparationes ex proprio ferre tenentur, quas si negligant, et hae „ratione aedificio damnum inferant, illud resarcire obligantur, et ad obligationem hanc in casibus „intermissionum via dioecesana stringi jubentur. Parochi vero tenuius dotati, quoad minores quoque „reparationes Caes. Reg. Financialis Patronatus, et hujus exemplo aliorum etiam Patronatuum de­„bite eatenus interpellatorum beneficentia sublevantur. „3-o Dominia jure licet Patronatus gaudentia, ad ponenda et reparanda utilia duntaxat, „quae puncto primo designantur, oeconomica aedificia, nullatenus teneri, quoad ponenda tamen „stabula, ac curruum reclinatoria, ubi Curatus equos aut vaccas servare cogitur, tamquam accesso­„ria necessaria, eum usum vei consuetudinem observari praeallatae normales Resolutiones dispo­„nunt, ut aedificia haec cum adjutorio Dominiorum per respectivas Communitates, opere saltem „rusticano pro more cujuscutnque loci erigantur, reparatione eorundem oeconomicorum aedificiorum „majori aeque ac minori, in concursu Comunitatis perinde concernentem Curatum manente. Qua­„propter Dominationibus Yestris iinpensius commendo, ut substantias süas ad casum mutationis, „vei mortis, a formandis contra illas praetensionibus praemuniturae, sumtus in oeconomica aedifi­„cia sive adusque impensos , sive debinc impendendos, una cum erogationum documentis sollicite „custodiant; eo suapte intellecto : ut necessarias ejusmodi reparationes non juxta sumtuum pro­„jecta aliunde subministrata et persaepe haud parum exaggerata, sed ea, qua licet parsimonia, de­„bite tamen Ipsaeinet Dominationes Yestrae fieri procurent. Si quid nihilominus praeter et ultra „patronales obligationes a liberalioribus Dominiis nefors impetraverint, id in vicém benevolentiae „reputandum, et grato animo suscipiendum esse res ita loquitur. „Atque haec sunt quae circa jura et onera patronalia, usque alios eatenus nefors super­„venturos altiores Ordines Dominationibus Vestris pro congrua observantia, in memóriám revocan­„da censui. „Cetera piis D. Vestrarum ad aras suffragiis etc. Coloczae, die 24-a Április 1855." B) „Nr. 77 3/i865• sa epi us casus emerserint, quod onera patronalia relate ad restauratio­„nem aedium parochialium ob incuriam Beneficiatorum nimium aggravata fuerint, memorataque „aedificia cum gravi Patronorum praejudicio in desolationem abiverint : idcirco excelsum Consilium „Regium Locumtenentiale Hungaricuin tenore Intimati ddo 4-ae pr. m. Nr. 11,736 exarati al­„tissimos eatenus Ordines sub dato 29-ae Novembris 1808 Nr. 25,650 et die 24-a Januarii 1809 „Nr. 1201 editos republicandos postulat. Quapropter praeattacta Intimata DD. Archi-Dioecesis „meae Curatis cum eo hisce in memóriáin revoco, ut in restaurationibus parochialium aedificiorum „posthac Semet iisdem conformare noverint. „25,650. Observato eo identidem, quod Aedificia beneficialia incuria Beneficiatorum eadem „inhabitantium, cum gravi Aerarii Cameralis, Fundorum fundationalium, et privatorum quoque Pa­tronorum praejudicio, in desolationem abeant, dignata est Sua Majestas Sacratissima, ad desola­„tiones similes in sensu Legum Patriarum et Ordinationum Regiarum, sequentia benigne statuere:ut „a) Parochi amplioribus reditibus e variis tenutis, et immobilibus fundis obvenientibus „provisi, Aedes parochiales (ipsa Ecclesiarum aedificatione, et conservatione, si dote suffi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom