Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

omnis vitae, nedűm sacerdotalis sed et humanae, sive eam in singulis nobis, sive in toto genere nostro spectemus, imaginem ? Quid enim est aliud vita nostra in terris, quam continuum quaerere, indefessum optare, prosequi, currere, ut comprehendamus ? An aliud est, quod saeculum filiis suis imperat ? An aliud affectus suadent ? — Quaerite scientiam rerum ad vitám feliciter et amoene ducendam requisitarum; quaerite culturam huius mundi; quaerite prudentiam in agendo ; quaerite bona et cominoda huius terrae, agros, domos, maritos, uxores, vitae familiaris gaudia; quaerite amicos, fautores, aestimium concivium vestrorum, decorum in republica subsellium; — sic saecu­lum suos affatur! Sed nec affectus silent. Quaerite honores et dignitates, contentiones et bella, clamat ambitio. Quaerite divitias, sonat habendi cupido. Quaerite voluptates, urget sensualitas. Quaerite vindictam, fremit laesi honoris sensus, ira, indignatio. — Quaerite nos et fruimini nobis, inclamant undique creaturae et oblectamenta ! Unde vero tam immensus nisus ? Unde tam universalis conatus ? Quid ad quaerenda cun­cta illa, et in his omnibus aliquid unum, mortales cunctos impellit? Quaeritur, quod deest, quod inveniri vult. Yarii varia, et tamen omnes unum quaerunt. Quaerunt, quod bouum sit, quove pro­fundum illum, imo animo suo insitum, bono fruendi nisum expleant. Omnes quaerunt , sed pauci sciunt, quid proprie quaerendum habeant. Fallaci enim falsorum, incertorum et labilium bonorum specie seducti, dum, quod bonum putant, quaerunt, bonuin quod est negligunt. Quaerendo laborant r aestuant, aguntur, contendunt; sed sic quaerunt, sic currunt, ut non comprehendaut; feliciores sa­ne futuri, si bonum quod quaerendum est, et quod inventum beatos illos reddere possit, docto ma­gistro didicissent. Beatissimos nos , qui de sacris aeternarum veritatum et divinorum monitorum paginis supremo oraculo edocemur, quid et quomodo quaerendum habeamus, ut, quod quaerendum agnoscimus, felicius quaeramus, certius inveniamus, tutius teneamus! „Quaerite Domin um et confirmamini; quaerite faciam ejus semper." Dictum hoc est omnibus omjino hominibus, ad agnoscendum Deurn, ad Domino serviendum, ad summo bono fruendum creatis. Sed peculiari pláne ratione dictum est nobis, qui quaerenti populo duces et magistri , servienti para­digma, unionis cum summo bono ineundae et servandae ministri esse vocamur; qui proin, ut ver­bis Yincentii Lirinensis utar : „reliquos omnes tantum fidei devotione vincere" obiigamur, „quantum loci auctoritate superamus." Quaeramus ergo nos prae cae­teris Dominum; ut quem quaerandum habent, nos prae caeteris inveniamus, inventum reliquis quae­rentibus asseramus; ne terribili secus pro nobis aeque ac nostris ratione impleatur , quod divino eloquio intentatur : „Coeci sunt et duces coecorum; coecus a ütem si coecodu­catum praestet, ambo in foveam cadunt;" 2) imo ut apti reddamur id servitii fide­libus nostris praestare, quod S. Gregorius magnus paucis verbis eximie innuit, dicens: „Quisquis sacerdoti jungitur, quasi e salis tactu aeternae vitae sapore conditur." 3) „Quarite Dominum et confirmamini; quaerite faciem ejus sernper." — Faciem Domini quaerere invitat nos regius Psaltes, ut eam cognoscamus. Prima certe principa­Common. Cap. VIII. — 2) Matth. XV. 14. - 3) Hom. XVII. in Luc. X. 1 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom