Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 4 — lisque nostra in quaerendo Domiuo obligatio est, quo perfectiorem nobis Dei, veritatum revelatarum, obligationum nostrarum, Sanctae Ecclesiae, rerumque ad eum pertinentium cognitionem comparare; in modum earuin quo clarius exponendarum, quo íirmius deraonstrandarum, quo felicius defendendarum inquirere, ut fides nostra in dies firmior et fundatior lux, quae horainibus salutis viam quaerentibus praeluceat, quo clarior et illustrior, ministerium verbi nobis creditum quo foecundius évadat. Quod procurare sancti officii nostri ratione compellimur. „Ipse" enim, Dominus „dedit" nos „pastores et doctores ad consummationein Sanctorura in opus ministerii, in aedificationeui Corporis Christi, donec occurramus ornnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectuui, in ínensuram aetatisplenitudinis Christi." *) Quaeramus ergo Dominum assidue in Sacris Scripturis divino nutu et adjutorio exaratis. — „Multif ariam" enim „multisque módis olim Deus loquens patribus in propbetis , novissime diebus istis locutus est nobis in Filio," 2) quem praenunciantes antiqui, praedicantes recentiores „Spiritu Sancto inspirati locuti suntsauctiDeihomines"; 3) quare „omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia;" 4) nos igitur, qui baec omnia agere sacri officii obligamine jubemur, pie et stúdiósé legentes ac relegentes sacra Dei oracula, „crescamus..in cognitione Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi." 5) In quod eo sollicitius inteudendum habebimus, quo magis nobis instant Ecclesiae ad versarii armis e sacrorum librorum textu in suos fines detorto et ad suos errores perperam applicito desumtis , quo promptiores proin et aptiores nos esse oportet ad tales eorum assultus ipsis eorum armis retundendos. Quod nonnisi uberius cognitő , debite intellectö Scripturarum textu praestare valebiraus, eodem jure inclamantes novis veritatum sanctae fidei nostrae ioimicis , quő Dominus et Salvator noster eorum praecessoribus olim inclamavit , dicens : „Serutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitám aeternam habere, et illae sunt, quae testimonium perhibent de me." 6) Quaeramus Dominum in operibus ejus, quae rerum natura et generis nostri história demonstrant. — „Coelienarrant glóriám Dei et opera manuumejus annunciat firm ame n tum." 7) Occupatur quidam profana quoque scientia operibus manuum Domini; sed in his substitit, nec per ea ad Deum assurgere vult; imo, proh dolor! ex ipsis, quamvis manifesta sapientiae et potentiae divinae vestigia exhibentibüs, impugnandarum veritatum revelatarum sumit argumenta. Deum de sublimi majestatis suae throno deturbat, ut ipsi creaturas ejus sufficiat. Dei eloquia operibus Dei convellere nititur. Recte igitur eo convertetur singularis nostra attentio, singulare studium nostrum, unde mens Creatori suo infidelis rebellionis suae arma petit; ut quod scientiae naturales, uti : Physica, Astronomia, Geognosia, quod scrutationes historicae ad illustrandas religionis veritates, ad confirmandam divinae circa genus humánum oeconomiae históriám, a creatione mundi decurrentem, ad refellenda argumenta ex iisdem disciplinis contra fidem *) Eph. IV. 11. — 2) Hebr. I. 1. 2. — 3) II. Petr. I. 21. — 4) Ad Tim. III. 16. — r >) II. Petr. III. 18. — 6) Joann. V. 39. — ') Ps. XVIII. 2.