Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879
— 13 meminimus, non possutnus Venerabili Glero Carato in memóriám non revocare monita sacris Curionibus a. 1844. ab Episcopis in eodem objecto impertita : ut nimirum trausire volentis insinuationem sedato et adomnem moderationem composito animo excipiant;proculabsit quaevis in illum,autin confessionem, ad quam deficere parat, dirigenda exprobratio, qui potius cum mansuetudine ad gravissimas coepti sui sequelas serio expendendas reflectatur. Nec negligant Parocbi occasionibus intervallo duarum vei respective quatuor hebdomadum occursuris ad confirmandum in fide Catholica parocbianum talem opportune uti; vei maximé autem ad suam fideliumque suorum obligationem pertinere reputent, fratri vei sorori gratiam ex alto assiduis precibus implorare, sibique ipsis illám consolationem asserere, quod neminem ex illis, quos Páter coelestis ipsis dederat, perdiderint. II. Ut novellaris legis circa mixta matrimonia dispositionibus respondere valeant sacri Curiones, sequentia observabunt : Matrimonia mixta ternis vicibus denuncianda suut; per se patet nonnisi illa, quibus praevie jam cognitum quodpiam dirimens impedimentum v. g. ligaminis, vei ordinis, aut voti solemnis non obstat. Lex civilis mixtorum matrimoniorum denunciationem diserte praecipiens apud nos adusque non exstitit, nihilominus illa promulgari poterant, et etiam promulgata fuerunt. Quamvis enim Eeclesia Catholica a mixtis matrimoniis abhorreat, illorum tamen promulgationem sive denunciationem, sicut ipsa etiam mixta matrimonia tolerare maluit. Signanter apud nos proclamationes mixtorum matrimoniorum institui posse ex instructione S. Sedis Apostolicae jussu die 30. Április a. 1841. ad Archi-Episcopos et Episcopos Hungáriáé exarata, oppido liquet. Lex itaque novellaris, quae promulgationes sive denunciationes mixtorum matrimoniorum tam in Ecclesia partis Catholicae, quam in Oratorio partis acatholicae fieri decernit, decreto hoc nihil disponit, quod esse t disciplinae apud nos de jure vigenti adversum. Circa modum denunciationes idmodi matrimonioum instituendi nihil mutandum, sed tenendus est modus ille, qui bucdum obtinuit ad exigeutiam instructionem sub 2-a Julii 1840. Nr. 1175. 13-a Decembris 1840. dimissarum. Promulgationes matrimoniorum Ecclesia quidem e gravissimis rationum momentis urget, maximé vero ideo, ut impedimenta matrimonialia facilius detegantur, et invalida matrimonia praepediantur. Quamvis autem stricta sit Parochi obligatio legem Ecclesiae de bannis nuptialibus latam observandi, nihilominus proclamationes ad solemnitates essentiales matrimonii non portinent. Nihil igitur a jure alienuin statuit lex novellaris decernendo, quod ad mixtum matrimonium contrahendum sufficiat promulgationes factas fuisse in uno loco, si nimirum in alio loco is, ad quem pertinebat, illas etiam provocatus facere detrectaverit, hocque ipsum testes scripto testimonio comprobaverint. De institutis proclamationibus, si petantur, dandae sunt testimoniales litterae, (lex civilis dimissionales dicit,) in quibus, dummodo nullum adsit dirimens impedimentum, id solum enuncietur, quod peractis tribus denunciationibus nullum tale impedimentum, ob quod matrimonium inter hos desponsos valide contrahi nequiret, detectum sit, nihil ultra addendo, unde consensus vei approbatio Sacerdotis testimonium dantis subinferri posset, prout instructione die 6-a Februarii 1845. Nr. 229. edita constitutum est. Non facile eveniet casus, ut Parochus peractis promulgationibus, testimoniales litteras exarare detrectet. Quodsi tamen casus iste eveniret, e dispositione novellaris legis litteras idmodi ex-