Kalocsai főegyházmegyei rendeletek 1867-1879

— 14 — arare detredantem Parochum vei Ministrum duo desponsorum testes accedent, eum ad dandas testimoniales litteras provocaturi, quas si is nunc quoque denegaverit, ab uno testium ad dandura eatenus responsum ultro provocabitur, utrum impedimentum quodpiam circa intentuin matrimonium denunciatum fuerit nec ne ? Super dato vei denegato responso testes testimonium dabunt, quod negati vicém plene supplebit. Quod lex novellaris ultro statuit, nimirum ut Parochus vei Minister denunciatum sibi ma­trimonii impedimentum reticens, praeter poenam disciplinarem a concernente ecclesiastica potestate dictandam, insuper mulcta pecuniaria usque summám 500 florenorum, et carcere, qui ad sex usque menses protendi possit, plectatur, confldimus in Domino, nullum unquam futurum esse Catholicum Sacerdotem, qui his poenis se dignum reddat. Lex enim Ecclesiae, quae praecipit, ut detecta vei denunciata impedimenta matrimonii ad superiorem deferantur, sub gravi obligát; cui non propter iram sive poenam, sed propter conscientiam proruptissimum exhibendum est obsequium. Mixta matrimonia, si illis nullum obstet impedimentum, praeter vetitum mixtae religionis desponsorum tam coram Parocho partis Catholicae, quam coram Pastore partis acatholicae valide contrahi posse nemini apud nos ignotum est. Dum igitur lex novellaris hoc idem deciarat, nec quidquam novi statuit, nec quod in disciplinam Ecclesiae apud nos vigintem impingat. III. Gravissimam mutationem introduxit lex novellaris circa educationem prolium e mixtis matrimoniis progenitarum. Artic. 26. a. 1790. §. 15. statutum fűit, ut proles ex mixtis matrimoniis susceptae, si páter catholicus fuerit, illius religionem sequi obligentur, si vero mater fuerit catholica, tunc proles masculae patris religionem sequi possint. Artic. 3. a. 1844. nihil pláne circa praecitati articüli dispositionein mutavit. Lex novellaris decernit, ut proles e mixtis matrimoniis progenerandae filii quidem patris, et filiae matris religionem sequantur, et quos­vis huic dispositioni contrarios contractus, quasvis contrarias ordinationes, aut reversales pro invi­gorosis coram jure deciarat. Lex eadem porro disponit, quod stabilitam sic religiosam prolium educationem nec mors, nec vinculi matrimonialis dissolutio alterare valeat. Eandem porro normám praescribit quoad religiosam educationem prolium per subsequens parentum matrimonium legitima­tarum, quemadmodum etiam quoad religiosam educationem prolium extra matrimonium progenita­rum, sive illegitimarum, si illae a patre pro suis recognoscantur, quae secus in religione matris educandae erunt. Deciarat lex, quod parentum altero ad aliam religionem transeunte, proles, quae nondum septimum aetatis annum attigerunt, juxta sexum susceptam parentis fidem sequantur. De infantibus expositis, vei quorum parentes generatim non noscuntur, disponit lex, ut ii in religione illorum educentur, a quibus adoptantur, si vero ad hospitium hujusinodi parvulis sustedandis desti­natum recepti fuerint, hocque hospitium sit alicui confessioni proprium, in hac confessione, si de­nique neutrum horum obtineat, in illa religione educentur, quam major pars incolarum in loco, quo infans repertus est, profitetur. Haec sunt, quae lex civilis de educatione prolium e mixtis matrimoniis progenitarum dispo­nit; partém tamen catholicam , quae mixtum matrimonium contrahit, coram Deo et conscientia gravis manet obligatio omnes proles in catholica religione educandi. Adusque catholica omnium prolium educatio obtineri ac in tuto locari poterat; cum enim civilis lex patris catholici, in mixto

Next

/
Oldalképek
Tartalom