Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 272 — celebranti et consentienti se majoris pretii stipendium seu eleemosynam accepisse indicasset. Eapropter Vos, venerabiles Fratres, in Apostoliéi ministerii et sollicitudinis Nostrae partém adscitos, rogamus et maximopere in Domino hortamur, ut custodientes vigilias super gregibus vestris enitamini, ne ea pestis amplius pervagetur, sed ut penitus exstinguatur. Ab avaritia enim, tamquam a radice, mala omnia germinant, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Avaritia quidem nulla potior contagio, quae conceptam apud omnes sacerdotalis dignitatis perfectionisque opinionem magis inficiat evellatque. Avaritia, opibus Deum posthabere ac servire mammonae docens, efficit, ut avari haereditatem non babeant in regno Christi et Dei. Quodsi haec in laicis hominibus minimé toleranda atque adeo legibus coércenda^ quid in ecclesiasticis viris, qui terrenis rebus nuntium miserunt, qui in sortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt? Quid, quod non per mundana lucra, sed per altaris ministerium tam sordide, et cum sanctissimarum legum contemptu, et cum sacerdotalis characteris dedecore in avaritiam praecipiti animo rapiuntur? Contendite igitur, venerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est, non solum, ut verbo et exemplo praeeuntes, Christi sitis bonus odor in omni loco, unde populi vestigia vestra sequantur: verum etiam, ut ecclesiasticos primum, deinde laicos viros ab infectis vitiorum pascuis avertentes, per viam mandatorum Dei ad caeleste ovile currere doceatis. Quoniam autem ita comparatum est, ut praesentis poenae metu salutaribus monitis facilius obtemperetur; per Edictum in vestris Dioecesibus proponendum affigendumque universis notum facite : quemcumque, qui eleemosynas seu stipendia majoris pretii pro Missis celebrandis, quemadmodum locorum consuetudines vei synodalia statuta exigunt, colligens Missas, retenta sibi parte earumdem eleemosynarum seu stipendiorum acceptorum, sive ibidem sive alibi, ubi pro Missis celebrandis minora stipendia seu eleemosynae tribuuntur, celebrari fecerit, laicum quidem seu saecularem, praeter alias arbitrio vestro irrogandas poenas, excommunicationis poenam, clericum vero sive quemcumque sacerdotem poenam suspensionis ipso facto incurrere; a quibus nullus per alium quam per Nos Ipsos seu Romanum Pontificem pro tempore existentem, nisi in mortis articulo constitutus, absolvi possit. Fore autem in Domino confidimus, ut unusquisque memor conditionis suae posthac bene consultum velit animae suae, nec tam salutares leges censurasque ecclesiasticas par-