Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 273 — vipendat. Interea Fraternitatibus vestris Apostolicam Benedictionem, in populos etiam curae vestrae commissos redundaturam, peramanter impertimur. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis sive exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscri­ptis, et Sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio et extra adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vei ostensae. Dátum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die trigesima mensis Junii, anno millesimo septingentesimo quadragesimo primo, Pontiíica­tus Nostri Anno Primo. D. Cardinalis Passioneus. V. (ad Tit. II. cap. IV pag. 78. - Tit. n. Cap. VI. pag. 87. - Tit. IV. Cap. IX. pag. 152.) 1744. 19. Augusti. — Constitutio Benedicti PP. XIV. de applicatione Missae parochialis, nec non de Couventuali Missa horisque canonicis in Ecclesiis cathedralibus et collegiatis. CUM SEMPER OBLATAS Nobis occasiones Apostolica scripta diri­gendi ad Fraternitates vestras libenter amplectimur, ut sincerae No­strae erga Vos dilectionis argumenta frequenter eluceant, tum vero majori animi alacritate id ipsum praestamus, quum ad excitandum Fraternitatum vestrarum zelum pro conservatione rectae disciplinae in Clero regimini vestro commisso praesentibus rerum aut temporum conditionibus commovemur. Nec enim impositum imbecillitati Nostrae omnium ecclesiarum sollicitudinis onus aliter sustinere Nos posse con­fidimus, quam si divini cultus augmentum atque exactam ecclesiasti­carum sanctionum in singulis Dioecesibus custodiam religiosae vigi­lantium pastorum curae identidem inculcando commendemus. §. 1. Hujus porro epistolae ad Vos scribendae occasionem Nobis atque argumentum in primis praebet onus illud, quod omnibus anima­rum curam gerentibus incumbit, applicandi Missam parochialem pro populo ipsorum curae commisso; tum etiam applicatio Missae conven­tualis, quae pro benefactoribus in genere facienda est ab iis, qui Mis­sas canunt in ecclesiis patriarclialibus, metropolitanis, cathedralibus et collegiatis; tum denique debitum psallendi, quo tenentur Canonici praedictarum ecclesiarum choro assistentes. Cujus quidem argumenti minimé nova, sed a scriptoribus frequenter habita tractatio est; quum­que ea res in hujus almae Urbis Nostrae Congregationibus, et potis­35

Next

/
Oldalképek
Tartalom