Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 271 — III. (ad Tit. IV. cap. IX. pag. 152). 1141. 30. Juníi. — Coustitutio lienedicti PP. XIV de stipendiis Missarum. QUANTA CURA adhibenda sit, ut sacrosanctum Missae sacrificium non solum omni religionis cultu ac veneratione celebretur, verum etiam, ut a tanti sacrificii dignitate cujusvis generis mercedum conditiones, pacta et importunae atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postulationes, aliaque hujusmodi, quae a simoniaca labe, vei certe a turpi quaestu non longe absunt, e medio tollantur, nemo est ex catholicae fidei cultoribus, qui ignoret. Verum eousque tandem progressa est, sicut non sine ingenti cordis Nostri moerore undique accepimus, nonnullorum sive ecclesiasticorum sive laicorum virorum avaritia, quae est idolorum servitus, ut eleemosynas quidem seu stipendia propter Missarum celebrationem juxta locorum consuetudines vei dioecesanarum Synodorum sanctiones in subsidium alimentorum uniuscujusque sacerdotis dumtaxat pro regionum opportunitatibus praescripta, colligant; Missas vero celebrari curent alibi, ubi eleemosynae seu stipendia vei consuetudine, vei synodali lege pro singulis Missis attributa sunt minoris pretii, quam illic, ubi accipiuntur, darentur. Id quam absonum sit atque alienum ab ipsa sive expressa sive tacita pie offerentium voluntate, omnes pláne intelligunt, nec aliter existimandum est; in illa enim potius Missas esse celebrandas quisque vult, ad quam religionis et pietatis stimulis ductus eleemosynas confert, aut in qua quispiam fortasse tumulatus est, quam in alia ecclesia sibi prorsus ignota. Quod sane veluti mercaturis faciendis a turpis lucri cupiditate inductum non solum ab avaritiae suspicione et vitio, verum etiam a furti crimine, unde restitutioni subjacet, haud immuné, in causa est, ut bonorum quamplurimi, ad quorum notitiam mercatura hujusmodi venit, graviter offensi, ab eleemosynis ad celebrandas Missas amplius offerendis sese abstineat. Execrabilem hujusmodi abusum alicubi sensim irrepentem detestantes Romani Pontifices Praedecessores Nostri, de consilio tum Congregationis S. R. E. Cardinalium universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem, tum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, decretum voluerunt: nimirum a quolibet sacerdote, stipendio seu eleemosyna majoris pretii pro celebratione Missae a quocumque accepta non posse alteri sacerdoti Missam hujusmodi celebraturo stipendium seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem sacerdoti Missam