Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 258 — tes in opere et sermone valeant Dei, ejusque sanctae Ecclesiae causam strenue tueri, et aedificare Domino domum fidelem. Nihil itaque intentatum est relinquendum, ut juniores Clerici vei a teneris annis sancte, ac docte educentur, quandoquidem nonnisi ex ipsis rite institutis utiles Ecclesiae ministri fieri possunt. Quo vero facilius pro eximia vestra religione, ac pastorali sollicitudine accuratam Cleri institutionem ex qua Ecclesiae bonum, ac populoruni salus tantopere pendet, quotidie magis promovere valeatis, ne Vos pigeat exhortari, rogare egregios vestrarum Dioecesium ecclesiasticos, laicosque viros divitiis pollentes, et in rem catholicam praeclare animatos, ut vestrum sectantes exemplum aliquam pecuniae vim perlibenter tribuere velint, quo nova etiam Seminaria erigere, et congrua dote instruere possitis, in quibus adolescentuli Clerici vei ab ineunte aetate rite instituantur. Nec minori studio, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ea omnia consilia suscipienda curate, quibus vestrarum Dioecesium juventus cujusque conditionis et sexus magis in dies catholico pláne modo educetur. Quapropter episcopalis vestrae vigilantiae nervos intendite, ut juventus ante omnia spiritu timoris Dei mature imbuta, ac pietatis lacte enutrita nedűm fidei elementis, sed pleniori sanctissimae nostrae religionis cognitione sedulo excolatur, atque ad virtutem, morumque honestatem, christianaeque vitae rationem conformetur, et ab omnibus perversionis et corruptionis illecebris et scopulis arceatur. Pari autem sollicitudine ne desinatis unquam fideles populos Vobis commissos opportunis quibusque módis ad religionem et pietatem etiam atque etiam excitare. Itaque ea omnia peragite, quibus ipsi fideles populi magis in dies salutari catholicae veritatis ac doctrinae pabulo enutriti Deum extoto corde diligant, ejusque mandata apprime servent, Sanctuarium ejus frequenter ac religiose adeant, Sabbata ejus sanctificent, ac saepe qua par est veneratione et pietate tum divini Sacrificii celebrationi intersint, tum ad sanctissima Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta accedant, et singulari devotione Sanctissimam Dei Genitricem Immaculatam Virginem Mariam prosequantur, et colant, ac mutuam inter se continuam caritatem liabentes, et precibus instantes ambulent digne Deo per omnia piacentes, et in omni opere bono fructificantes. Cum autem sacrae Missiones ab idoneis operariis peractae summopere conducant ad fidei religionisque spiritum in populis excitandum, eosque ad virtutis ac salutis semitam revocan-