Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 259 — dos, vehementer optamus, ut illas identidem in vestris Dioecesibus agendas curetis. Ac meritas summasque laudes iis omnibus deferimus, qui e vestro ordine in suas Dioeceses tam salutare sacrarum Missio­num opus jam invexere, ex quo divina adspirante gratia uberes fructus perceptos f'uisse gaudemus. Haec potissimum in isto vestro conventu prae oculis habeatis oportet, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, ut communibus malis communibus studiis provide mederi possitis. Etenim ad praeci­pua cujusque vestrae Dioecesis damna reparanda, ejusque prosperita­tem promovendam, nibil frequenti ejusdem Dioeceseos lustratione et Dioecesanae Synodi celebratione validius esse probe intelligitis. Quae duo quantopere a Concilio praesertim Tridentino sint praescripta et inculcata neminem Vestrum fugit. Quamobrem pro spectata vestra in gregem Vobis commissum sollicitudine, et caritate, nihil antiquius habere velitis, quam ex canonicis sanctionibus vestras Dioeceses impensissimo studio invisere, et ea omnia accurate períicere, quae ad ipsam visitationem fructuose peragendam omnino pertinent. Quo in munere obeundo Vobis summopere cordi sit summa cura, ac paternis praesertim monitis, et frugiferis concionibus, aliisque opportunissimis módis errores, corruptelas, et vitia, si quae irrepserint, radicitus evel­lere, omnibus salutis documenta praebere, cleri disciplinam sartam tectamque tueri, et fideles spiritualibus praesertim quibusque subsi­diis juvare, munire, et omnes Christo lucrifacere. Nec dissimilem dili— gentiam impendite in Dioecesanis Synodis juxta sacrorum Canonum normám celebrandis ea praecipue statuentes, quae ad május cujusque vestrae Dioecesis bonum spectare pro vestra prudentia duxeritis. Ne vero in Sacerdotibus, qui doctrinae et lectioni attendere debent, quique obstricti sunt officio docendi populum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, et ministrandi Sacramenta sacrarum disciplinarum studium unquam restinguatur aut languescat industria, optatissimum Nobis est, ut a Vobis, ubi fieri possit, in omni­bus vestrarum Dioecesium regionibus, instituantur opportunis regu­lis congressus de morum praesertim Theologia, ac de sacris Riti­bus, ad quos singuli potissimum Presbyteri teneantur accedere, et afferre scripto consignatam propositae a Vobis quaestionis explicationem et aliquo temporis spatio a Vobis praefiniendo inter se disserere de ') Concil. Trident. Sess. XXIII. Cap. 14. de Reformat. 31*

Next

/
Oldalképek
Tartalom