Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 257 — ritualia Exercitia innumeris iccirco per Romanos Pontifices Praedecessores Nostros ditata Indulgentiis, quisque Yestrum optime nőseit. Ea proinde cunctis ecclesiasticis vestris viris etiam atque etiam commendare et inculcare ne desinatis, quo ipsi certo dierum spatio in opportunum aliquem locum saepe secedant, ubi quavis humanarum rerum cura abjecta, omnia sua facta, dicta, cogitata coram Deo quam diligentissime reputantes, et annos aeternos assidua meditatione habentes in mente, ac maxima beneficia sibi a Deo collata recolentes, studeant contractas de mundano pulvere sordes abluere, et resuscitare gratiam, quae ipsis data est per impositionem manuum, et exspoliantes veterem bominem cum actibus suis nóvum induant, qui creatus est in justitia et sanctitate. Quoniam vero Sacerdotum labia custodire debent scientiam, qua et respondere possint iis, qui legem requirunt de ore ipsorum, et contradicentes revincere, iccirco, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, in rectam, accuratamque Cleri institutionem omnes vestras curas convertatis oportet. Summa igitur contentione omnia conemini, ut in vestris praecipue Seminariis optima ac pláne catholica vigeat studiorum ratio, qua adolescentes Clerici vei a prima pueritia per probatissimos magistros ad pietatem, onxnemque virtutem, et ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ac latinae linguae cognitione, ut humanioribus litteris, philosophicisque disciplinis ab omni prorsus cujusque erroris periculo alienis sedulo imbuantur. Atque in primis omnem adliibete vigilantiam, ut cum dogmaticam tum moralem Theologiam ex divinis libris, sanctorumque Patrum traditione, et infallibili Ecclesiae auctoritate haustam ac depromptam, ac simul solidam divinarum litterarum, sacrorum Canonum, ecclesiasticaeque históriáé, rerumque liturgicarum scientiam congruo necessarii temporis spatio diligentissime addiscant. Ac Vobis summopere cavendum in librorum delectu, ne in tanta grassantium errorum colluvie a sanae doctrinae sémita ecclesiastici adolescentes temere abducantur, cum praesertim haud ignoretis, viros eruditos a Nobis in religione dissidentes, et ab Ecclesia praecisos, in vulgus edere tam divinos libros, quam sanctorum Patrum opera, concinna illa quidem elegantia, sed saepe, quod maximé est dolendum, vitiata, ac praeposteris commentariis a veritate detorta. Neminem Vestrum latét, quantopere Ecclesiae hisce praesertim temporibus intersit idoneos liabere ministros, qui vitae sanctitate, et salutaris doctrinae laude praestantes, ac poten33