Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 256 — erunt tractandae ac statuendae, tum circa illa, quae uno eodemque studio a Vobis erunt praestanda, ut in omnibus istius Imperii Provinciis divina nostra religio, ejusque salutaris doctrina magis in dies vigeat, floreat, dominetur, et fideles populi declinantes a malo, et facientes bonum ambulent ut filii lucis in omni bonitate, justitia ac veritate. Et cum nihil sit, quod alios magis ad virtutem, pietatem, ac Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt, ne praetermittatis omni industria inter Vos ea statuere, quibus Cleri disciplinam, ubi prolapsa est, instauretis, et accuratam illius institutionem, ubi opus fuerit, promoveatis. Quocirca Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, collatis inter Vos consiliis conjunctisque studiis diligentissime prospioite, ut ecclesiastici viri propriae dignitatis et officii semper memores ab iis omnibus declinent, quae Clericis vetita, quaeque eos nequaquam decent, ac virtutum omnium ornatu praefulgentes exemplum sint fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate, ut diurnas canonicas lioras, qua decet, attentione, ac pietatis affectu recitent, ac sancta oratione se exerceant, et rerum caelestium meditationi instent, decorem Domus Dei diligant, sacras functiones et ceremonias juxta Pontificale, et Rituálé Romanum peragant, et proprii ministerii munia naviter, scienter ac sancte obeant, et sacrarum praesertim disciplinaruni studia nunquam intermittant, et sempiternae hominum saluti quaerendae assiduam navent operám. Ac pari cura consulite, ut omnes cujusque Metropolitam, Cathedralis, et Collegialis Templi Canonici, aliique Beneficiarii choro addicti morum gravitate, vitae integritate, ac pietatis studio undique praefulgere studeant tamquam lucernae ardentes positae super candelabrum in templo Domini, et omnes suscepti muneris partes diligenter expleant, residendi legem servent, divini cultus splendorem curent, atque alacres in excubiis Domini divinas laudes stúdiósé, rite, pie, religiose, non vero mente vaga, non vagis oculis, non indecoro corporis statu concelebrent, memória semper repetentes, quod ipsi ad chorum accedunt, non modo ut sanctissimum Deo cultum, venerationemque tribuant, verum etiam, ut a Deo ipso et sibi, et aliis omne bonum deprecentur. Sed quam vehementer ad ecclesiasticum spiritum tuendum et fovendum, atque ad salutarem constantiam retinendam conferant spi-