Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 253 — ab ipsa Petri Sede, et in ordine illo patrum quis cui successit, videte; ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae 1). Qui­cunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est; si quis in arca Noé non fuerit, peribit regnante diluvio 2). Verum non minori sane pernicie altér nunc grassatur morbus, cui ab elatione, et quodam veluti rationis fastu, rationalismi nomen est inditum. Non improbat certe Ecclesia 3) eorum studium, qui veri­tatem scire voluerunt, quia Deus hominis naturam veri adipiscendi cupientissimam fecit, neque improbat rectae sanaeque rationis studia, quibus animus excolitur, natura investigatur, et abditissima quaeqne ejusdem arcana in apertam proferuntur lucem. Siquidem novit, ac probe tenet pientissima mater, inter collata caelitus munera 4) illud esse praeclarum, quod ratione continetur, et quo ea onmia, quae sen­sibus obnoxia sunt, praetergressi, insignem quamdam Dei imaginem in nobis ipsis praeferimus. Novit quaerendum esse donec invenias, et credendum ubi inveneris, et nihil amplius nisi custodiendum quod credidisti, dum hoc insuper credas aliud non esse creden­dum , ideoque nec requirendum, cum id inveneris, et credideris quod a Christo institutum est, qui non aliud tibi mandat inqui­rendum, quam quod instituit 5). Ecquid igitur est, quod ipsa non patitur, non sinit, et quod pro injuncto sibi officio tuendi depositi omnino reprehendit ac damnat? Illorum nimirum morém vehementer reprehendit, ac semper damnavit et damnat Ecclesia, qui ratione abu­tentes, eam Dei ipsius loquentis auctoritati impie et stulte opponere ac praeferre non erubescunt, neque reformidant, et dum insolenter se extollunt, propria superbia, suoque tumoré caecati veritatis lumen amittunt, fidem, de qua scriptum est, qui non crediderit condemnabi­tur 6), superbissime aspernantur, sibique praefidentes 7) diffitentur Ipsi Deo de se credendum esse, et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Hi sunt, quibus constantissime opponit, aequum esse 8), ut de cognitione Dei ipsi Deo credamus, cujus scilicet totum est, quod de eo credhnus, quia utique ab homine Deus, uti oportet, cognosci non potuit, nisi salutarem sui cognitionem ipse tribuisset. Hi sunt, quos ad mentis sanitatem hisce verbis revocare contendit : quid magis ') In psalm. contra part. Donát. — *) S. Hieronym. epist. 14. al. 57. ad Damas. — 3) La­ctant. divin. institut. lib. 3. cap. 1. — 4) Clemens Alex. Stromat. lib. 1. cap. 3. lib. 2. cap. 2. et Gregor. Thaumaturg. orat. panegyr. cap. 7. 13. — 5) Tertull. de praescript. cap. 9. — 6) Marc. XVI. v. 16. - ') S. Hilar. de Trinit. lib. 4. — 8) Cassian. de Incarnat. lib. 4. cap. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom