Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 254 — contra rationem, quam ratione rationem conari transcendere ? et quid magis contra fidem, quam credere nolle quidquid non possis ratione attingere ? x). Atque his inculcare non desinit, fidem non rationi, sed auctoritati inniti 2), nec enim decebat, ut cum Deus ad hominem loqueretur, argumentis assereret suas voces, tamquam fides ei non haberetur, sed ut oportuit, est loquutus, quasi rerum omnium maximus judex, cujus non est argumentari, sed pronuntiare 8). His apex-tissime denuntiat unam hominis spem, unamque salutem positam esse in christiana fide, quae veritatem docens, ac divina sua luce humanae ignorantiae tenebras discutiens per caritatem operatur, et in catholica Ecclesia, quae verum retinens cultum est stabilé ipsius fidei domicilium, et Dei templum extra quod, citra invincibilis ignorantiae excusationem, quisquis fuerit, est a spe vitae, et salutis alienus. Et hos gravissime monet ac docet, quod humanae artis peritia si quando tractandis sacris eloquiis adhibetur, non debet jus magisterii sibi arroganter arripere, sed veluti ancilla dominae quodam famulatus obsequio subservire, ne si praecedit oberret, et dum exteriorum verborum sequitur consequentias, intimae virtutis lumen amittat, et rectum veritatis tramitem perdat 4). Neque existimare iccirco debet, nullum in Ecclesia Christi profectum haberi religionis. Habetur namque, idemque maximus, dummodo tamen vere profectus sit fidei, non permutatio. Crescat igitur oportet, et multum vehementerque proficiat tam singulorum, quam omnium, tam unius hominis, quam totius Ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus intelligentia, scientia, sapientia, qua intelligatur illustrius, quod antea credebatur obscurius, qua posteritas intellectum gratuletur, quod vetustas non intellectum venerabatur, qua pretiosae divini dogmatis gemmae exsculpantur, fideliter coaptentur, adornentur sapienter, et splendore, gratia, venustate ditescant in eodem tamen genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia, ut cum dicantur nove, non dicantur nova 6). Neminem Vestrum mirari arbitramur, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, si pro Nostro fidei primatu et principatu 6) de luctuosissimis hisce, ac rei cum sacrae, tum publicae perniciosissimis erroribus denuo loquuti simus, eximiamque vestram episcopalem vigi') S. Bemard, epist. 190. — s) S. Bemard, de Considerat. lib, 5. eap. 3. — ') Lactant. divin. Institut. lib. 3. cap. 1. — *) S. Petr. Dam. opusoul. 49. cap. 5. — 5) Vine Lirin. Commonitor. — 6) S. Ambros. de Incarnat. cap. 4. n. 32. Cassian. de Incarnat. lib. 3. cap. 12.