Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 248 — et religionem et pietatem omni studio magis in dies excitare ac fovere, tum si Gubernium idem sibi aliquid in votis esse significaverit quoad formám et metliodum, qua libri ad religionem pertinentes sunt scripti in scholarum usum, ejusmodi votorum ratio Vobis erit habenda, salvo tamen semper incolumique vestro judicio ac jure circa doctri­nam, quae iisdem libris continetur. Omnem vero curam impendite, ut in primordiorum, seu elementariis scholis ii ad catechesim tradendam adliibeantur libri, quibus juventus unam eandemque catliolicae Eccle­siae addiscat doctrinam, atque ut nulla unquam quoad libros ipsos fiat immutatio, nisi gravis adsit causa, et collatis semper inter Vos consi­liis. Et quoniam compertum exploratumque Vobis est, quam vehe­nienter rei cum sacrae tum publicae intersit, adolescentes praesertim clericos vei a teneris annis ad pietatem omnemque virtutem, et eccle­siasticum spiritum mature conformari, ac litteris et disciplinis potissi­mum sacris ab omni prorsus cujusque erroris periculo alienis sedulo imbui et erudiri : iccirco collatis inter Vos consiliis omni studio pro­spicite, ut in vestris seminariis accurata sit ecclesiasticae educationis ratio, et ea optimorum studiorum vigeat methodus, quae rerum, tem­porum ac locorum perpensis adjunctis et majorem Ecclesiae utilitatem parere possit, ac simul efficiat, ut clerus salutari solidaque scientia ac doctrina praefulgeat. In seligendis autem professoribus, seu magistris, singularem diligentiam et vigilantiam adliibete, et gravissimum docendi munus nolite unquam committere, nisi viris, qui religione, pietate, vitae integritate, morum gravitate ac sanae doctrinae laude omnino praestent. Cum autem ob tristissimas, omnibusque notissimas rerum vicissitudines aliquis forsitan inter ecclesiasticos viros possit reperiri, qui Caesareae et Apostolicae Majestati Suae liaud sit proba­tus: iccirco ad omnem difficultatem penitus amovendam, tum in paro­clxiis, tum in aliis ecclesiasticis beneficiis conferendis curae Vobis erit, ut ad illa minimé ii eligantur ecclesiastici viri, qui Caesareae et Apo­stolicae Majestati Suae minus sint accepti. Atque id noscere poteritis sive ex ipsa ecclesiasticorum indole et conditione, sive ex praeceden­tibus Gubernii factis, sive aliis idoneis adhibitis módis. Insuper ob eamdem causam antequam eligatis seminarii professores et magistros, opus est, ut diligentissime inquiratis et certi sitis, num Ipsa Caesarea et Apostolica Majestas aliquid contra illos habeat circa res politicas. Denique Vobis summopere cordi sit, continenter advigilare, ut in ecclesiasticis functionibus, ac potissimum in sacrosancto Missae sacri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom