Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 249 — ficio et Sacramentorum administratione Ecclesiae formuláé in lingua cujusque ritus ab liac Apostolica Sede jam probati sedulo pie religioseque usurpentur. Neque desinatis studiosissime curare, ne Praelati Episcopis inferiores sacra pontificali ritu in posterum agant, nisi ejusmodi speciale privilégium ab eadem Sancta Sede obtinuerint, et ea conditione, ut qui privilégium idem fuerint consecuti, diligentissime observare debeant, quae tum in Decreto rec. mem. Alexandri VII. Praedecessoris Nostri die 27. Septembris Anno 1659 edito, tum in Apostolicis Litteris felicis recordationis Pii VII. Decessoris pariter Nostri incipientibus „Decet Romanos Pontifices" et IV. Nonas Julii Anno 1828 datis sunt praescripta. Habetis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, quae Vobis in praesentia significanda esse censuimus, ac pláne non dubitamus, quin pro egregia vestra pietate ac singulari et perspecta erga Nos et lianc Sanctam Sedem observantia pronis auribus haec Nostra excipiatis monita, et ea omnia, de quibus loquuti sumus, quam diligentissime perficienda et exequenda curetis. Interim haud omittimus a Deo Optimo Maximo humiliter enixeque exposcere, ut uberrima quaeque suae bonitatis dona super Vos propitius semper eífundat, vestrisque pastoralibus curis, consiliis et laboribus benedicat, quo sanctissima nostra religio ejusque doctrina in vestris dioecesibus major a in dies incrementa suscipiat, ac prospere feliciterque ubique vigeat et fioreat. Atque caelestium omnium munerum auspicem, et flagrantissimae Nostrae in Vos caritatis testem Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis singulis, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, omnibusque istarum Ecclesiarum Clericis, Laicisque fidelibus curae vestrae commissis peramanter impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 5. Novembris Anno 1855. Pontificatus Nostri Anno Decimo. Pilis Papa IX. 32