Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 224 — adultior juventus in cantu ecclesiastico debite formetur. Can­tica adhibeantur, quae pietatis sensum non quaesitis expres­sionibus sed accomodis dogmaticis terminis exprimunt. Modus canendi exquisitus, productus, abruptus, lassus ac singularis vitetur; antiqui canendi modi, in quantum ad pietatem ani­mant, cum prisco devotionis sensu repristinentur. Liber ab Ordinario approbatus determinabit, quae cantica sint adhi­benda. Cantus vero profani in Ecclesia nullo modo tolerentur. Ad augendam cultus divini majestatem invaluit etiam in Ecclesia usus musicorum instrumentorum et figurális cantus. Oportet tamen, ut omnis quae in divino cultu adhibetur musica et cantus, ad fovendum devotionis sensum conferat. Quidquid proinde profanam vanitatem sápit, quidquid pieta­tem fidelium turbat sollicite vitetur. In Missis solemnioribus musica et figurális cantus pietatem, ecclesiasticamque gravi­tatem praeseferat, secus autem pro more recepto adjunctorum­que ratione cantus popularis majorem in modum commenda­tur comite organo. Generatim vero praecipimus, ut adhibeatur cantus populo notus; nec unquam tolerandum, ut ludirectores suo solitario cantu se ostentare volentes tum Sacerdotem san­ctissimae actioni intentum tum populum orantem productis nimium sub Missae Sacrificio modulationibus turbent. Caput VI. De tollendis abnsibus. Quandoque evenit, ut quaedam devotionum praxes male intellectae, quae genuinam fidem debuissent nutrire, in ani­marum laqueum vertantur; quod tunc potissimum fit, dum rei cuipiam major vei prorsus alia tribuitur virtus, quam sive ex se sive e divina institutione annexam habét. Hujusmodi abu­sus tanto magis sunt tollendi, quod genuinam pietatem offen-

Next

/
Oldalképek
Tartalom