Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 225 — dant, et alienis a recta fide veram Religionem cavillandi occa­sionem praebeant. Quapropter attendendum est precum for­mulis, quas circumforanei bibliopolae vendunt, quae si fidei catholicae placitis repugnent et generatim ab Ecclesia non sint approbatae, prohibeantur. Arcendae sunt vei maximé certae precum formuláé, quae verborum ac sententiarum numero ac qualitati singularem virtutem tribuunt, et mirabiles effectus perperam spondent. Ecclesiae authenticas reliquias possidentes, eas debite colant, sunt enim particulae Sanctorum, qui dum viverent Spiritus S. habitaculum erant, et asservantur in felicem illum diem, cum hoc corruptibile incorruptionem induet. Laudabilis est fidelium consuetudo in honorem B. M. Virginis imagines, iconesque benedictas peculiari in veneratione habere secum­que gestare; ab hoc nihilominus pio ingenuoque reliquiarum atque imaginum cultu prorsus diversum est, dum homines ineruditi frustis chartarum tantam efficaciam tribuunt, ut iis sublatis gravissima sibi impendentia discrimina anxie metuant. Conventicula comprecationum in privatis domibus, si scopo devotionis non congruant, interdicenda decernimus; adsunt enim approbatae per Ordinarios devotionum praxes, quarum usu fideles pios affectus suos exerceant. Informentur itaque fideles riteque edoceantur, et pru­denti zelo subministrentur ea per Ecclesiam approbata pieta­tis adminicula, quae nullám superstitionem continent sed pium devotionis fervorem alunt. In omnibus spiritus ac doctrina Ecclesiae pro regula habeatur, si vero dubia emergant, ad Ordinariatum recurren­dum erit. 29

Next

/
Oldalképek
Tartalom