Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 223 — ritu ecclesiastico haud sepeliantur, qui in peccato gravi impoenitentes decedunt x), qui per annum non coníitentur 2), qui in articulo mortis moribundorum Sacramentis provideri pertinaciter reluctantur 3), qui seipsos voluntarie occidunt, nisi fortassis aliquo tempore superstites poenitentia tacti fuerint 4); qui autem in duello vei e vulnere in duello accepto oecumbunt, etiamsi haud incerta poenitentiae signa dederint, atque a peceatis et eensuris absolutionem obtinuerint, ecclesiastica sepultura careant, sublata Episcopis et Ordinariis locorum super hac poena interpretandi ac dispensandi facultate 5); qui denique quacunque ratione vita privatus reperitur, huic ecclesiastica sepultura deneganda non est, quia haud praesumendum est tam grave delictum, nisi manifeste constet, quod quis semet mente sana ac sponte sua occiderit 6). Ceterum praevigentes circa sepulturam ordines per Curatos ad amussim observentur et relate ad sepulturae ecclesiasticae denegationem, si fieri potest, Ordinarii judicium praevie requiratur. Caput V. De caiitu et nrasica* Ad promovendam pietatem et dignius recolenda Religionis mysteria antiquissima jam aetate invaluit usus sub cultu divino cantum adhibendi. Pia haec consuetudo communem devotionem efficaciter alit, mentem pio sensu replet, in corde devotos affectus excitat, dogmata Ecclesiae memoriae fidelium imprimit, et cultus divini majestatem auget. Quapropter agant Pastores animarum, ut scholastica imprimis et ') C. 16. caus. 13. qu. 2. — 2) C. 12. de Poenit. et remiss. (5, 38). — 3) C. 16. et 21. caus. 13. qu. 2. — 4) C. 12. caus. 23. qu. 5. — 5) Conc. Trid. Sess. XXV. Cap. 19. de Ref. - Benedict. XIV. Const. „Detestabilem" 10. Novemb. 1752. §. 9. - 6) Cap. 11. de Sepult.