Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 222 — coemeterio mundities, ordo, congrua dispositio, tumuli pro facul­tate et pietate fidelium ornentur, nulla tamen vanitas admit­tatur, nec quidquam occurrat, quod fideles in hoc agro defun­ctorum a pia et salutari mortis cogitatione abstraheret. Inscriptiones sepulchrales nihil contineant, quod principiis fidei esset contrarium, vei fidelibus offendiculo foret. Sollicite curandum, ne tumuli aut cryptarum cellulae ante effluxum triginta annorum aperiantur. Coemeterii ager jam non suffici­ens novo fundo amplietur, neque nisi fors epidemiae tempore admittendum, ut in unam eandemque fossam plura corpora condantur. Ubi fidelium pietas in eoemeteriis capellam Sacro celebrando idoneam posuit, offeratur in ea die commemoratio­nis omnium fidelium defunctorum Missae Sacrificium, fiatque adhortatio ad fideles, ut pro defunctis orarent. In coemeterio solummodo catholicorum in communione ecclesiastica defunctorum corpora adhibitis sacris ritibus inhu­mentur. Antiquae Ecclesiae praxi conforme est, ut Sacerdotes a laicis seorsive sepeliantur. In funebrali comitiva praescri­ptus cantus servetur, fideles vero devote comprecentur. Optan­dum, ut consociationes defunctorum dictae „de agónia Chri­sti" vei „S. Josephi ab Arimathia" aut „S. Josephi" coalescant, et praeter funeris expensarum provisionem pro animarum requie orent ac Missae Sacrificia offerri curent. Quod ad sepulturae negationem attinet, sacris Canonibus sancitum est, ut quibus non communicavimus vivis, non com­municemus defunctis, careantque ecclesiastica sepultura, qui prius erant ab ecclesiastica unitate praecisi, nec in articulo mortis Ecclesiae fuerunt reconciliati*); careant perinde eadem sepultura : omnes non baptisati, liaeresi item aut schismate ab Ecclesia alieni necnon apostatae 2) et excommunicati 8). Porro >) C. 12. de Sepult. (3, 28). — 2) Can. 1. caus. 24. qu. 1. - 3) Cap. 12. de Sepult. (3, 28) Can. 1. caus. 24. qu. 2.

Next

/
Oldalképek
Tartalom