Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 220 — servitii lucrum aeterni regis servitium negligant; obices ete­nim quos catholici relate ad exercitium Religionis suae in domo non catholicorum praecipue vero non christianorum experiuntur, adeo notabiles sunt, ut cum temporali e servitio hujusmodi profluente lucro nullatenus possint comparari aut commutari. Meminerint hujuscemodi famuli famulaeve, ipso­rumque parentes verborum Salvatoris: ,,Quid prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimen­tum patiatur." Cautum quoque sit proles catholicas ad scholas acatho­licorum mittere, aut quod non minus periculosum foret, mu­nus nutricis, praecipue vero moderatoris aut gubernatricis concredere individuis a sacris catholicis alienis. Notum est enim per hos animis juvenum sub specie disciplinae sat mature diversissima praejudicia imo et aversionem erga Reli­gionem catholicam instillari. Commendat quoque Synodus, ut famuli religionis alterius in domum non facile recipiantur, nisi certo constet exinde nullum domesticis circa Religionis prin­cipia exsurgere periculum. In genere volumus fideles ab omni ejusmodi cum acatholicis commercio abstinere, per quod illi fidei jacturam possent facere. Ex his jam satis intelligent Ecclesiae ministri, quanta sollicitudine oporteat eos, in quos dicente Concilio Tridentino tamquam in speculum reliqui oculos conjiciunt, ex iisque sumunt quod imitentur, omnem cum dissidentibus in rebus sacris et divinis communionem devitare. Quare a cunctis iis concedendis aut perficiendis cavebunt, a quibus dictamine sacro­rum canonum, decretis item Summorum Pontificum prohibentur. Noverint igitur Sacerdotes Missae Sacrificium, quum id bonum sit communioni Sanctorum proprium, nomine Ecclesiae offerri non posse pro illis, qui ab Ecclesia catholica alieni ex hac vita decesserunt, neque funera ipsorum ritu ecclesiastico celebrari, quodipsum Rituálé Romanum atque Summi Pontifices Marti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom