Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 219 — Caput III. De communioiie cum Acatholicis. Ecclesia catholica a Christo Jesu constituta magistra veritatis se solam salvificam esse aperte profitetur et sincere exoptat, ut omnes in maternum suum sinum confluant, atque ad metam perveniant salutis. Erga eos attamen, qui secum uniri et sibi reddi nolunt, sinceros charitatis et compassionis affectus exhibet, et dum diversarum sectarum placita ac errores damnat, errantes omni prosequitur patientiaet benignitate; pro omnibus, licet extra suum grémium constitutis, orat et ardenter petit, quod Filius a Patre suo coelesti petiit, quatenus agnoscant omnes Patrem et quem misit Jesum Christum, ut omnes servent unitatem pacis, et fiat unum ovile et unus pastor. Quemadmodum vero Ecclesia, quae erga veritatem divinitus sibi traditam indifferens esse nequit, coram universo orbe palam annunciat, non esse aliam hominibus spem quam Jesum Christum, incarnatum Deum-hominem, qui suo nobis pretiosissimo sanguine emit Ecclesiam, in qua pro cunctis mortalibus securam salutis ancoram posuit : ita suis quoque fidelibus materna semper charitate et sinceritate inculcat, ne se negent esse hoc, quod sibi e maximo divinae misericordiae beneficio obtigisse gratissimo corde recognoscendum habent, ne ritus aut consuetudines Religionis catholicae vei tunc negligant, quando cum sectarum asseclis versantur, illorum sacra non frequentent, matrimonia mixta non contrahant, sanctaeque Religioni verbo et opere adhaereant, et in via, in qua ad aeternam se salutem perventuros non vane confidunt, omnibus vitae suae diebus ambulent. Quapropter mouentur parentes, ut proles suas, quae famulari coguntur, ad bene moratas et quantum fieri potuerit catholicas solummodo familias collocent, ne propter temporalis 28*