Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 218 — Qui jejunantacibo, jejunentaffectu et mente. Nemo sibiinjeju­nio complaceat, sed id praecipue agat, ut cujus amore jejunat, eidem etiam opere placeat. Jejunio orationem et eleemosynas Ecclesia jungendas desiderat, ut cum caro jejunando subjicitur menti, mentis humilitas in orando exerceatur, et charitas in operibus misericordiae perficiatur. Illud vero indubium cer­tumque est, quod publicae exhilarationes, saltus, choreae, tripudia spiritum jejunandi perimant, mentem dissipent, compunctionem cordis imminuant et spiritui Ecclesiae tempore sacri jejunii omnino adversentur. Hortamur itaque parentes cunctosve praepositos, ut idmodi offendicula et impedimenta removeant, imo suo salutari exemplo usum jejunii efficaciter adjuvent. Si qui autem vei propter invaletudinem, vei ob alia rerum adjuncta legem jejunii aut abstinentiae ita prout praecipitur observare nequirent, his pro beneficio dispensatio­nis recurrendum erit; nemo enim se a vinculo obligationis auctoritate propria solvere potest, benigna vero mater Eccle­sia, quae suos supra vires onerare non vult, precibus eorum faciles praebebit aures, dummodo adducta rationum momenta sint gravia et veritate nitantur. Jejunium strictum servare praecipit Ecclesia quadraginta diebus ante Pascha, quarta et sexta feria Adventus, quarta et sexta feria ac Sabbatho Qua­tuor Temporum, item in vigiliis Nativitatis, Pentecostes, SS. Apostolorum Petri et Pauli, Assumptae B. M. V. nec non Omnium Sanctorum. Inculcamus etiam fidelibus abstinentiam a carnis eduliis, quae ab Ecclesia vetita sunt, et quidem per anni decursum qualibet feria sexta ac Sabbatho, Dominicis item tempore Quadragesimae occurrentibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom