Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 217 — Caput II. De jejimio et abstinentia. Cum Dominus primos homines in proprietatem paradisi induceret, legem eis de non comedendo vetitae arboris fructu intentata mortis sententia munitam dedit. Cujus man­dati transgressio continuarum ac etiamnum perseverantium calamitatum fontem aperuit. Idem Dominus per Prophetasjeju­nium velut opus sibi acceptum annunciaverat. Salvator vero noster licet nullis poenitentiae subsidiis egeret, tamen ante inceptum munus publice docendi quadraginta diebus jejunavit, simulque praedixit suos quoque discipulos dum auferetur sponsus jejunaturos esse. Quapropter in Ecclesia catholica usu invaluit, ut fideles dies quosdam jejunio sacrarent, eodemque semet ad festa celebranda praepararent, et carnis illecebras frangendo, facilius pietati vacarent, atque egentioribus stipem liberalius largirentur. Praeiverunt exemplo Apostoli, quos una cum ceteris christianis jejunio vacasse sacrarum litterarum testimonium perhibet; sancti Patres in laudem jejunii integros libros conscripserunt, Ecclesia catholica vero jejunium ex apo­stolica traditione subin in seriem canonicae disciplinae retulit, et cunctis fidelibus ante Pascha quadraginta dierum jejunium praescripsit. Quantopere jejunandi praxis Deo semper placu­erit, singularia Dei dona manifeste probant; ad preces etenim jejunantium Deus urbes obsidione liberavit, civitates ad inte­ritum destinatas in gratiam recepit, animabus jejunio humili­atis peccata remisit, unde etiam Ecclesia canit, quod jejunio Deus vitia comprimat, mentem elevet, virtutem largiatur et proemia. Quapropter summopere curandum est, ut haec disciplina inter fideles jugiter vigeat, proponatur saepius jejunii momen­tum et virtus, doceaturque modus, quo jejunium Domino placeat. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom