Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
TITULUS VII. DE DISCIPLINA. Caput I. De dierum festorum sanctifkationc. Conditor hujus universi, cum sex diebus opus creationis complevisset, septimo die quievit, et demandavit hominibus, ut in creationis memóriám diem septimum sanctificarent. Alia quoque beneficia priscis indulta patribus per festivitates solebant recoli, ne oblivioni darentur, quae divina providentia ad reparandum genus humánum mirabili modo disposuit. Ecclesia Catholica inde a suo exordio redemptionis mysteria totidem festivitatibus recoluit, atque in vicém Sabbathi diem Dominicae Resurrectionis festivum statuit. Yita Jesu Christi totius anni ecclesiastici centrum constituit. Quae quidem festivitates Ecclesiae adlatorum per Christum beneficiorum non modo memóriám continent, sed eorum pariter virtutem ac fructus annunciant. Fovetur hac festorum celebratione christianorum pietatis sensus, accrescit mutua aedificatio, impetrantur a Deo beneficia, pro impetratis redduntur grates, expetitur venia et concordi christianorum animo homagium adorationis Deo persolvitur. Salus animarum, hominum conditionis ratio ac reipublicae prosperitás dierum sanctificationem