Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 214 — Caput XVI. De Sacramentalibus. Humanae naturae indolem et redemptionis scopum prae oculis mater Ecclesia habuit, dum de mediis prospexerat, quae liominem christianum cum Deo arctius uniunt. Voluit nimirum pia mater Ecclesia per hujusmodi salutaria média suos exci­tare filios, ut salutis suae curam alacriori modo perficerent, omnique data occasione suae fidei exercitium nanciscerentur. Quodipsum per Sacramentalia obtinetur, quorum nomine veni­unt ritus quidam et ceremoniae sacrae ab Ecclesia institutae, opera item pia, quibus sacrae Scripturae effata gratiae divi­nae promissionem adjungunt. Ad hujusmodi referuntur: oratio Dominica aliaeque preces, quibus Deum in spiritu et veritate adoramus; aquae benedictae aspersio, qua ad pias cogitationes provocati sanctificamur ac mundamur; idipsum valet relate etiam ad unctiones sacras; panis ciborumque benedictio, qua oramus, ut manducantium mentis et corporis saluti cedant; Confessio peccatorum non sacramentalis, qualis in Missae Sacrificio et in divino officio recitatur atque alias quoque uti­liter vei ideo fit, quia dolorem de peccatis et pro iis satisfa­ciendi studium auget; eleemosyna, quae sacra Scriptura docente nos ab omni peccato et a morte liberat; denique benedictio Episcopi, quem Deus fons totius benedictionis dispensatorem domui suae praeposuit; benedictiones item can­delarum, cinerum et palmarum, quae Ecclesiae institutioni conformi modo peractae, nos ad divinarum rerum jugem memóriám efficaciter monent. Omnia haec sequenti versiculo comprehenduntur: „Orans, tinctus, edens, confessus, dans, bene­dicens." Quum vero Sacramentalia secundum institutionem Ecclesiae ex opere operantis impetrent gratias : agendum, ut populus fidelis ex iis intentum fructum percipiat, nec temere in iis praefidendo, nec ea incurie negligendo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom