Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 213 — universim docet, quanta in ejusmodi communitatibus secuta sit morum conversio, in quibus sacrarum Missionum salutare opus servatum est. Agendum vei maximé, ne ruri per praedia dispersi fideles divina institutione careant, sed his potissimum, qui sine Pastore errant, annuncietur Christus. Signanter tempore paschalis Communionis, quantum fieri potest, instituantur sacrae Missiones in filialibus et praediis, quae cum matre difficiliorem communicationem habent. Alias eligantur loca, ad quae Episcopus mittet saeculares vei regulares Missionarios, qui defixo per ipsum tempore omnem impendent operám, ut dominantes errores et grassantia yitia perstringant, veritatum aeternarum splendore fidelium mentes illuminent, lapsos erigant, justos perficiant, verbo et exemplo omnes aedificent. Sacerdotes Curati Missionarios ut in Christo cooperatores omni cum charitate recipient, eorumque piis laboribus, quantum in ipsis est, sociam operám impendent. Quo autem fructus sacrarum Missionum stabilis maneat : necesse est, ut earum quaedam renovatio subsequatur. Quia vero veritas fidei per ejusdem hostes non exiguo saepe scientifico apparatu oppugnatur, ideoque summopere optandum est, ut et tales qui consuetos sacros sermones non audiunt, uberiorem de Religione cognitionem hauriant et in vera fide amplius firmentur : desiderat Synodus, ut in civitatibus et majoribus communitatibus, si Episcopis ita videbitur, habeantur per eruditos Sacerdotes religiosae conferentiae, in quibus veritates fidei scientifice et clare proponantur et vindicentur, errores refellantur, adversariorum argutiae detegantur, tristes ejusmodi doctrinarum signanter in socialem etiam vitám sequelae exhibeantur, incautorum vero corda contra omnem seductionem praemuniantur.