Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 212 — Caput XV. Missiones popnlares et Coiiferentiae. Increscentibus hac aetate animarum periculis omnia salutaria adhibenda sunt remedia, quae Ecclesia ad perficiendos fidelium móres benigne suggerit. Inter haec Missiones populares praecipuam attentionem sibi vindicant, quarum necessitas eo evidentior esse dignoscitur, quo magis debita pietatis exercitia apud quosdam exolescunt, alii vero ad extraordinarias devotiones peculiariter pronos se exhibent. Multi erga Religionem indiíFerentes sunt, multorum mentes praejudicia tenent, multi Sacramentorum usum negligunt, ad sermones sacros audiendos passim pauper duntaxat populus adcurrit. Quapropter sollicita mater Ecclesia his malis salutare sacrarum Missionum remedium opponit et per illud pios roborat, languentes erigit, tepidos excitat, frigentes refovet, et cordibus ad compunctionem dispositis excusso vetustae servitutis jugo vitám spirituálém restituit. Diuturna discordia separati redeunt in sanctam pacem, aliena proprietate gravati, quam reddere tenentur, prompté restituunt, consuetudine prava per annos ligati movente gratia animum sumunt, et semet illius exuunt compedibus. Publica sanctissimi Sacramenti deprecatio, quae occasione sacrarum Missionum institui sólet, corda compunctorum fidelium singulariter movet. Renovatio foederis baptismalis, sermo de B. Virgine, Missa solemnis pro animabus defunctis, crux quae sub finem sacrarum Missionum benedicitur, haec omnia, ut experientia docet, corda fidelium saluberrimis affectibus replent. Tota denique Missionum sacrarum series ita composita est, ut credentium firmetur fides, peccatores ad Patrem coelestem redeant, Sacramentorum promoveatur frequentior usus, singulave aetas, sexus et conditio doceatur ad implenda sui status officia. Experientia