Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 210 — mis commemoranda est ea, quae a S. Ladislao Rege nuncupata, in Hungaria fine eo coaluit, ut aerarium Pontificium praesenti cumprimis rerum temporumque iniquitate nimis attenuatum symbolis sublevaret, religiosis item catholicorum signanter Hungarorum Turciae oras incolentium indigentiis succurreret, nec non egentiores patriae nostrae Ecclesias institutaque catholica pecuniariis succollaret subsidiis. Praeter hanc aliae quoque apud nos vigent Consociationes, utpote: duae sub patrocinio Immaculatae Yirginis, quarum una Missiones Africae centralis, altéra vero Orientis catholicos sublevat; porro Leopoldina in memóriám defunctae ejusdem nominis Imperatricis Brasiliae, natae Archi-Ducis Austriae ad provehendam in America septemtrionali rem catholicam coadunata; Consociatio item pro succollandis ad S. Sepulchrum Hierosolymitanum Missionibus; nec non de S. pueritia Jesu, quae conversionem Imperii chinensis, imprimis autem prolium per ethnicos parentes expositarum ab omnimodo interitu redemtionem pro scopo habét; demum S. Bonifacii ad succollandos catholicos in protestanticis Germaniae ditionibus dispersos. Attentionem meretur etiam illa, quae nomine „Consociationis Altaris" ad sanctissimi Eucharistiae Sacramenti adorationem et ad decorem domus Dei promovendum coaluit. Huc denique referenda est Unió S. Stephani Proto-Regis in Hungaria eo fine coalescens, ut idonei libri catholico spiritu redacti sociis obtingant, levique pretio venui prostent; Unió item Sodalium, quae nexu et disciplina coetuum cessante sub manuductione zelosi Sacerdotis multis malis socialibus aevo nostro vitám religiosam misere depopulantibus mederi valebit. Praerecensitas autem Consociationes ac Uniones Synodus haec in Domino congregata Clero et populo majorem in modum commendat.