Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 209 — Caput XIII. De Confraternitatibus. Ad promovendos pios religiosos fines exortae sunt Confraternitates ab Ecclesia approbatae, quarum aliae Religionis propagationem, aliae pauperum levamen, aliae peccatorum conversionem, aliae ignorantium instructionem, aliae oppressorum defensionem vei infirmorum curam sibi pro scopo praefixerant. Confraternitates has venerandas facit ipse sublimis earum finis, tum salutaria média quae adhibent, nec non approbatio Ecclesiae, atque indulgentiarum lucra et singulares gratiae, quas Deus Confraternitatum membris largiri sólet. Inter Confraternitates praecipuam attentionem meretur, quae immaculati Cordis Beatissimae Virginis nomine insignita pro peccatorum conversione orat. Optamus, ut haec Confraternitas fidelibus innotescat, ne occasione destituantur tam pio operi semet associandi. Perutilis est fidelibus etiam Confraternitas de Vivő Rosario, de Monté Carmelo et Agónia Domini. E re porro futurum est de eo sollicitari, ut ad exstirpandam immanem blasphemiae consuetudinem vei Confraternitas ad hunc finem a Sede Apostolica approbata et indulgentiis provisa ubique invalescat, vei aliqua e Beatissimae Virginis Confraternitatibus simul ad eliminandum blasphemiae peccatum adhibeatur. Quo vero receptae Confraternitates uberius firmentur, praescriptae earum devotiones solerter servari debent; signanter in recurrentibus illarum solemnitatibus habeatur brevis adhortatio, ut commembra ad majorem semper accendantur zelum. Denique directio Confraternitatum semper penes Sacerdotes sit. Ad Confraternitates accedunt Consociationes, quae pietati christianae fovendae, morum integritati provehendae et conversioni gentium procurandae deserviunt, inter quas impri27