Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 206 — Sanctissimum in ciborio, approbatione Ordinarii munita sit oportet. Pro solemnitate vero Corporis Christi, quae ubivis loeorum maxima pietate celebretur, omnes fideles conveniant, cantentque laudes Deo, qui memóriám fecit mirabilium et escam dedit timentibus se. Per Octavam Corporis Christi Sacrum coram exposito Sanctissimo servetur, et ubi Episcopo videbitur, sub eadem Octava instituatur vespertina devotio cum exposito Sanctissimo, ut fides haec in Sanctissimum nova semper incrementa capiat. Dum Sanctissimum exponitur, aut ad infirmum defertur, id semper cum omni decore et gravitate fiat. Ceterum admonendi sunt fideles, ut Sanctissimum Sacramentum etiam extra Missae Sacrificium, dum vacat, pie invisere velint, hic enim ad scabellum sacri Tabernaculi invenient in adversis consolationem, in prosperis moderamen, in dubiis consilium, in tentatione robur; verbo hic aperiuntur omnes tliesauri gratiarum, cum modo incomprehensibili ipse sit ibi Deus-homo praesens, qui est fons omnis gratiae et veritatis. Cultui Sanctissimi Sacramenti opportune jungi potest etiam cultus sanctissimi Cordis Jesu, cujus festum post Octavam Corporis Christi universa celebrat Ecclesia; item cultus sanctissimi Nominis Jesu, in quo coelestium et terrestrium et infernorum genua curvantur, quod est nomen super omne nomen. Caput XII. De cultu Beatissimae Yirginis Mariae et aliorum Saiictornm. A quo Jesus Christus aeterni Patris Unigenitus ex Maria Virgine naturam humanam assumsit, hanc ceu Matrem Dei Ecclesia catholica peculiari semper veneratione prosecuta est. Fundamentum hujus cultus praecipuum fidei nostrae dogma,