Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 207 — Incarnationis quippe mysterium constituit. Per Beatíssimam enimYirginem credentibus salus mundi adparuit; sed nec ulla unquam creatura ad tam admirabilem cum suo Creatore venit nexum, sicut Beatissima haec Virgo, quae Mater fieri meruit illius, qui est a saeculo Deus. Unde etiam talibus supernis ditatur gratiis, quae sicut Dei omnipotentis summum in genus nostrum amorem, ita Dei Genitricis excelsam inter creaturas dignitatem depraedicant. In Matrem Dei ab aeterno praeelecta, intuitu meritorum Christi Jesu Salva­toris humani generis in sua conceptione ab omni labe origi­nális culpae praeservatur; in vita vero eximitur a communi illa naturae fragilitate, qua nec justi quidem citra speciale privilégium omnia per totam vitám peccata etiam venialia vitare possunt, ac tantis talibusque ornatur virtutum splen­doribus, ut ipsa ceu speculum justitiae et sanctitatis exhiberi queat. Praeterea quia est Mater Dei, Mater Christi, in Christo simul Mater est nostra; utpote per quam in Filio suo abun­dantius recepimus, quod in Heva tristes perdidimus, unde sanctissima quoque ipsius destinatio est, ut sit apud Patrem misericordiarum deprecatrix, patrona, advocata et mediatrix nostra, sentiantque omnes ipsius juvamen, quicunque implo­rant maternum ejus auxilium. Quamobrem Synodus haec, Sanctorum Patrum doctrinae fidei innixa, praecelsae Dei Genitricis piissimum cultum eo ardentius promovere exoptat, quo certius persuasa est, uber­rimos exinde gratiae fructus in Christi fideles esse redunda­turos. Quare probat omnes inEcclesia catholica usitatas preces, et alia pietatis exercitia, quibus Mater Dei condigne laudatur et invocatur; probat pariter diversas sodalitates et confrater­nitates, quae sub invocatione Beatae Mariae Yirginis eo fine coaluerunt vei coalescunt, ut non modo pietas erga Deiparam in cordibus fidelium magis invalescat, sed speciales quoque fines salutarcs tanta sub protectione facilius obtineantur. Prae-

Next

/
Oldalképek
Tartalom