Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 204 — delet, a mortalibus praeservat, fidem auget, spern roborat, cha­ritatem perficit, supernam consolationem, et gratiae sanctifi­eantis incrementa tribuit, adversus tentationes praestat robur, mentem afílictam erigit, in adimplendis vocationis offieiis effi­eaeiter juvat, domesticam pietatem alit, universae denique Ecclesiae laetiorem indit faciem. Quapropter indolemus causis, quae defectum frequentio­ris sacramentalis Communionis producunt. Quosdam ignoran­tia tenet, qui non pensant magnitudinem beneficii, quod Christus humano generi in sanctissimo Eucharistiae Sacra­mento contulit, quosdam incuria salutis a mensae coelestis frequentatione retrahit, apud non paucos terrenarum rerum praedilectio spirituális hujus cibi amorem impedit, alios humá­nus respectus et imbecillis hominum timor ab hoc publico religionis exercitio detinet, juventus vero nonnunquam ob defectum religiosae educationis exiguo mensae coelestis desi­derio tenetur. E quibus quidem causis prognatos tristissimos effectus dolenter experimur. Nam fides in dies languescit magis, exer­citia christianae pietatis negliguntur, multis hominibus omnis devotio dissipit', quorumdam cura circa sola terrena vertitur, charitas sensim refrigescit, pietati succiduntur nervi, humánus respectus publicam fidei professionem impedit, luctantibus tentationes praevalent, negligitur conscientiae dictamen, erga maxima Dei beneficia indifferens animus subnascitur, quo­rumdam corda sub duro peccati jugo gemunt, quidam infirmi languent et dormiunt multi, quia panem vitae edere negligunt. Quare omni cum charitate et discretione zeli agendum, ut frequentior Communio reflorescat. Hunc in finera prima prolium Communio ita adornanda est, ut praecedente diligenti praeparatione ea animi pietate, eoque saneto gaudio illám adeant, ut perseverantem hujus coelestis cibi amorem con­trahant. Scholares semper debite praeparati, et per pietatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom