Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai
Index
— 200 — Sacrorum frequentatione in eos, qui iis devote et attente intersunt dimanant. Volumus una, ut decretis Concilii Tridentini conformiter crebrius ex iis, quae in Missa leguntur, populo aliquid exponant, et inter cetera sanctissimi hujus Sacrificii mysteria explicent diebus praesertim dominicis et festis; „ne, ut iidem Patres Tridentini loquuntur, oves Christi esuriant, neve parvuli panem petant, et non sit qui frangat eis 1)." Insuper eo quoque pastoralis zelus intendendus erit, ut secundum vota Ecclesiae et in specie Patrum Tridentinorum in Missis fideles adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicent, uberiorem sic hujus sanctissimi Sacrificii fructum percepturi. Quem in finem erigendae aut erectae ejusmodi confraternitates aut piae sodalitates plurimum conferent, quarum membra se obstringunt, quod saepius intra Missarum solemnia ad Communionem quoque sacramentalem accedere velint. Piam ceterum hanc sanctissimi Sacrificii frequentationem multum promovebit, si Ecclesiae sint mundae ac nitidae nihilque in iis toleretur, quod devotionem fidelium quaquademum ratione turbare posset. Quamobrem procul absint in Ecclesiis confabulationes, aut huc et illuc variae ministrorum cursitationes, fiant omnia debito tempore et recto ordine. Adolescentes 'sub vigili parentum aut moderatorum oculo teneantur, mares a faeminis, juvenes a senioribus caute segregentur, denique Pastores animarum in his quoque omnibus suis fidelibus optimo praeluceant exemplo. Caput IX. De frequentiori sacramentali Confessione. Ad perficiendos cliristianorum móres nil magis conducit r quam Sacramenti Poenitentiae frequentior usus. Cum enim ') Concil. Trident. Sess. XXII, Cap. 8 de Sacrif. Miss.