Az 1863-as kalocsai egyháztartományi zsinat iratai és határozatai

Index

— 192 — enda sit. Quantum vero in hacce institutione catechetica momentum reponat Ecclesia patet e monito Sacri Concilii Tridentini, dum dicit : „Curabunt etiam saltem dominicis et festis diebus Episcopi, pueros in singulis parochiis fidei rudi­menta, et obedientiam erga Deum et parentes, ab iis ad quos spectabit doceri, et si opus sit etiam per censuras ecclesiasti­cas compellent" 1). Quodipsum patet etiam e diversis grati­arum donis, quae Summi Pontifices quibusvis in catechetica institutione tum docentibus tum discentibus elargiti sunt, e quibus signanter Clemens XII. doctrinam christianam in Ecclesia proponentibus et discentibus, ipsis etiam qui eidem intersunt adultis, indulgentias concessit 2). Quod reliquum est, curae erit Episcopis ut pro omni hac institutione unus idemque Catechismus in universa Pro­vincia adhibeatur. „Nihil enim, ut Benedictus XIV. de cate­chismis sapientissime dicit, uniformitate optabilius, nihil ad praecavendos, qui in multiplicem cateckismorum varietatem irrepere possunt, errores conducibilius atque opportunius, quam ut unus idemque modus in docendo et discendo christi­anam doctrinam ab omnibus teneatur 3)." Quare, monente etiam Beatissimo Patre Pio IX. in Apostolicis litteris ad Episcopos Imperii Austriaci 5-a Novembris 1855. datis, nulla quoad libros catechismi fiat mutatio, nisi gravis adsit causa et collatis semper inter Antistites consiliis. Caput VI. De Gyiimasiis et Sckolis mediis. Homo ad imaginem Dei sic conditus, ut versus centrum suum quod Deus est suapte natura gravitaret, ac irrequieto ') Sess. XXIV. Cap. 4. de Ref. — 2) Constit. 27. Jun. 1735. et 17. Maii 1736. — 3) Constit. ,Etsi minima'.

Next

/
Oldalképek
Tartalom